Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VII. Sanguinus moritur, dum obsidet Calagenbar; succedit ejus filius Noradinus.

Sanguinus interea, unde supra fecimus mentionem, subjugata urbe Edessana, tanto in immensum elatus successu, apposuit et civitatem munitam, supra Euphratis fluenta sitam, Calogenbar nomine, obsidere; in cujus obsidione dum perseveraret, tractante et disponente praedictae urbis domino, cum quibusdam cubiculariis et familiaribus ejus eunuchis, nocte una vino aestuans, et prae nimia crapula supinus jacens in tabernaculis suis ab eisdem domesticis suis, gladiis confoditur. De quo quidam nostrorum, nuntiato ejus interitu, sic ait:

Quam bonus eventus! fit sanguine sanguinolentus,
Vir homicida, reus, nomine Sanguineus.

Qui autem eum interfecerant, a domino urbis obsessae, ex condicto intra moenia recepti, ultrices consanguineorum exstincti manus effugerunt. Fugit autem et universus ejus exercitus, domini solatio et provisione destitutus; cui defuncto successerunt ejus filii, alter apud Mussulam, introrsum in Oriente; alter apud Halapiam, natu posterior, nomine Noradinus, vir providus et discretus, et juxta traditiones illius populi superstitiosas, timens Deum; felix quoque, et paternae ampliator haereditatis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License