Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VIII. Nobilis quidam ex Damascenis, Bostrensis civitatis procurator, cum rege paciscitur; et exercitus regni versus Bostrum properat; Ainardus Damascenorum procurator factum nititur impedire.

Non multo post tempore, anno secundo regni domini Balduini, nobilis quidam Turcorum satrapa, ex causis quibusdam, Mejeredim regis Damascenorum indignationem sustinens, et procuratoris ejus Mehenedin, qui alio nomine Ainardus dicebatur, gratia destitutus, cujus multo major quam ipsius regis in universis Damascenorum finibus erat auctoritas, ad dominum regem et matrem ejus, cum honesto comitatu venit Hierosolymam, asserens quod si dominus rex honestam et pro boni viri arbitratu sufficientem ei vellet assignare compensationem, ipse Bostrensem urbem, cui praeerat, una cum oppido Selcath, Christianis resignaret. Est autem Bostrum primae Arabiae metropolis, quae hodie vulgari appellatione Bussereth dicitur. Erat porro idem nobilis homo, ut dicebatur, Armenus genere, corpore procerus, facie venusta virilem tota corporis habitudine animositatem praetendens, eratque nomen ei Tantais. Convocatis igitur hujus rei gratia universis regni principibus et deliberationis partibus congruo libramine pensatis, audita tanti viri adventus causa, placuit omnibus de communi consilio, ut de honesta et competente recompensatione, supradicto satisfiat viro; et convocatis exercitibus, ad Bostrenses partes dirigantur expeditiones; maximum enim et Deo acceptum regni judicant incrementum, si Christianae fidei et nostrae jurisdictioni, per hujus operam, jure perpetuo possit accrescere civitas praenominata. Pactis igitur hinc inde ad congruam consonantiam redactis, universus regni populus voce praeconia congregatur, et implorato de supernis auxilio, vivificae crucis ligno secum assumpto salutari, tam dominus rex, quam principes omnes, Tiberiadem usque perveniunt: ubi circa pontem, unde ex mari Jordanis fluenta se dividunt, castrametantur. Porro praedictus Ainardus, cum domino rege, sicut et cum patre ejus foedus prius inierat, et pacem temporalem: unde oportebat eum praemoneri solemniter, ut ad resistendum praeparandumque se, et convocandum exercitum legitimas pro more regionis haberet ferias; ne si repente et ante solemnem commonitionem, infra suos fines, hostiliter dominus rex ingrederetur, contra legem pactorum videretur versatus. Missis igitur nuntiis, ad eumdem procuratorem, dum ille tanquam vir sagacissimus ex industria differt responsa dare, jam pene mensis praeterierat: quo medio tempore non cessavit, tam prece quam pretio, omnes finitimos suae gentis proceres, longe lateque in sui subsidium convocare; quibus undique ad infinitatem nimiam congregatis, domino regi et principibus mandat, dicens: Contra legem initi foederis, in terram domini mei paratis intrare, et servum ejus contumacem, et contra debitae fidelitatis jura versantem, indebito protegere laboratis patrocinio; rogamus humiliato in preces animo, quatenus ab injusto dominus rex desistat proposito; pactorum prius initorum tenorem conservet illibatum. Nos parati sumus, domino regi universas cum omni integritate impensas, quas pro hac expeditione fecit, refundere. Ad haec dominus rex de communi consilio responsum dedit, dicens: Nos pactorum et foederis concepti, nullatenus intendimus violare tenorem; sed, quia praedictus nobilis homo ad nos venit, ut nobiscum familiariter loqueretur, non possumus homini in regno nostro spem habenti, cum nostra honestate ita penitus deesse. Sufficiet autem nobis, ut in urbem quam nostro deseruit intuitu, eum introducere sine difficultate liceat; postquam autem in suum se receperit municipium, tractet eum dominus suus patriis legibus, et secundum merita sua eidem praemia largiatur; nos enim sive in eundo, sive in redeundo, regi Damasceno amico nostro, omnino auctore Domino, sicut tenemur, declinabimus injuriam irrogare. Erat autem hic idem Ainardus, vir prudentissimus et populi nostri amator; qui, cum haberet tres filias, unam illarum dederat praedicto Damascenorum regi, alteram Noradino Sanguini filio; tertiam cuidam egregio militi, Manguarth nomine. Habebat ergo regni curam, tum quia regis erat socer, tum quia vir circumspectus erat plurimum. Rex autem deses, ebriosus et epulo, solis vacabat deliciis et libidine totus effluebat dissolutus. Is, ut diximus, gentis nostrae gratiam, quibuscunque poterat obsequiis mereri, satagebat; et quibus solent amici comparari, merita in eo non erant otiosa. Quod utrum ex animo et ex dilectionis sinceritate procederet, an invitum impelleret necessitas, inter prudentes quaerebatur. Poterat sane utrumque esse in causa; nam generum suum Noradinum, sicut et patrem ejus prius, suspectum habebat non modicum, ne regem, iterum generum suum, virum prorsus inutilem, et crassa supinum ignorantia, regno, et se ab administratione detruderet. Inde erat maxime, quod nostrorum sibi necessariam reputans gratiam, omni via qua poterat ad eam obtinendam aspirabat. Videbatur vir discretus praesagientem habere spiritum; nam quod verebatur accidit. Statim enim eo mortuo, praedictus Noradinus, consentientibus sibi Damascenis, illo qui regnabat violenter excluso, regnum occupavit. Elaborabat ergo fideliter, ut dominus rex, refusis sibi expensis, quae pro vocanda fecerat expeditione, ad propria rediret indemnis; et procul dubio minus hostiliter in eo facto, contra dominum regem et Christianum exercitum se habuisset, si convocatas exteras nationes, pro suo potuisset arbitrio cohibere. Multa enim fidei sinceritatis et constantiae illius in plerisque negotiis, certo rerum experimento cognovimus argumenta.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License