Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVII. Moritur Hierosolymitanus patriarcha Willelmus; Fulcherus Tyrensis archiepiscopus ei substituitur; Tyrensi Ecclesiae per regiam violentiam intruditur Radulphus, regius cancellarius.

Per idem tempus dominus Willelmus bonae memoriae, Hierosolymorum patriarcha, vir simplex ac timens Deum, viam universae carnis ingressus est. Obiit autem V Kal. Octobris, pontificatus ejus anno quintodecimo; cui postmodum subsequente Januario, VIII Kal. Februarii, substitutus est dominus Fulcherus Tyrensis archiepiscopus, in praedecessorum nostrorum numero tertius. Eodem tempore, circa Epiphaniorum diem, fulmen divinitus immissum, ecclesiam Dominici Sepulcri et mentis Sion, ictu perculit periculoso; omne, ut credimus, portendens infaustum et universam deterrens civitatem. Visus est et cometa per dies multos; et alia quaedam praeter morem apparuerunt signa, futurorum designativa. Illis etiam diebus, cum Tyrensis vacaret Ecclesia, contigit tam dominum regem quam matrem ejus, penes quam regni cura, et universum residebat moderamen; dominum quoque patriarcham, qui ab eadem ecclesia fuerat assumptus; episcopos quoque ejusdem ecclesiae suffraganeos, apud praedictam urbem, ut ecclesiae providerent, convenisse; ubi, dum de more, de eligendo pontifice tractaretur, sicut solet in hujusmodi accidere, divisa sunt eligentium in duo desideria. Pars enim dari sibi deposcebat dominum Radulphum, regis cancellarium, virum utique litteratum, sed nimis saecularem, Anglicum natione, forma decorum, regi et reginae, cunctisque curialibus valde acceptum; et hi dominum regem et ejus matrem habebant propitios et fautores. Alii vero, quorum princeps erat Joannes Pisanus, ejusdem ecclesiae archidiaconus, qui postea fuit cardinalis Romanae Ecclesiae, sanctorum Sylvestri et Martini, et Bernardus Sidoniensis, et Joannes Berytensis episcopi: hi dominum patriarcham sequentes, praedictum Radulphum promovere nolebant; sed, interposita appellationis voce, contra alios de regia violentia praesumentes, patronum habentes dominum patriarcham, modis omnibus prohibebant. Factum est autem quod per violentiam obtinens praedictus cancellarius, ecclesiam et ejus bona invasit, posseditque per biennium: quousque per Romanum pontificem, praesentibus partibus lis decisa, dictante domino Eugenio, factum praedicti cancellarii in irritum est deductum. Postmodum autem idem Radulphus, favente sibi domino Adriano papa, qui ejus compatriota erat, ad ecclesiam assumptus Bethlehemiticam, episcopus ejus ordinatus est loci. In praedicta autem metropoli, de communi omnium consensu, concurrente universorum conniventia, substitutus est vir mirae simplicitatis et mansuetudinis, timens Deum et recedens a malo, cujus memoria in benedictione est apud Dominum et homines, dominus Petrus, ecclesiae Dominici Sepulcri prior, de citeriore natus Hispania, civitate Barchinona, nobilis secundum carnem, sed spiritu nobilior; cujus vita et conversatio longiores et diligentiores postulant tractatus. Sed nos historia revocat ut. omissis specialibus, de publicis edisseramus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License