Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XX. Transito Hellesponto, seducitur imperator Conradus, Graecorum malitia; et ad loca periculosa nimis ejus trahitur exercitus.

Interea dominus imperator Conradus, transjectis universis trans Bosphorum legionibus, cum paucis et familiaribus admodum principibus, sumpta a domino imperatore licentia, navigio eumdem Bosphorum superans, exercitus iter jubet arripere, constitutis super singulas legiones singulis principibus: inde relinquens a laeva Galatiam et Paphlagoniam, et utrumque Pontum, a dextris vero Phrygiam, Lydiam et Asiam minorem, per mediam iter agens Bithyniam, juxta ejusdem regionis metropolim Nicomediam, Nicaeam, ubi trecentorum decem et octo sanctorum Patrum, temporibus domini Constantini, adversus infelicis Arii impia dogmata, convenit synodus, a dextris deserens, totam illam transcurrit regionem. Inde Licaoniam, cujus metropolis est Iconium, viam compendiosiorem secuti, instructis agminibus, universus attigit exercitus. Ubi praedictus soldanus, congregatis militaribus copiis et maxima Turcorum multitudine ex finitimis collecta regionibus, sustinens exspectabat, ut loco et tempore opportuno occurrere posset transeuntibus; et ne procederent, procurare posset impedimentum. Omnes enim usque in ultimos Orientis fines illarum provinciarum reges, duces et cujuscunque generis principes tam prece quam pretio, in nostram sollicitaverat laesionem; asserens et frequentibus contestans nuntiis quod, si tantae tamque armatae multitudini liber transitus indulgeretur, futurum esse ut suae ditioni universum violenter subjiciant Orientem. Ex utraque igitur Armenia, Cappadocia, Isauria, Cilicia, Media, Parthia, ad ejus vocationem convolat gentium infinitus numerus, et colligitur numerositas inaudita; quorum omnium fretus auxilio, spem concipit, ut paribus possit resistere copiis, immensae quam audierat advenire multitudini. Tradiderat autem Constantinopolitanus discedenti ab eo, et id ipsum petenti, domino imperatori, viae duces, locorum peritos, provinciarum finitimarum omnem habentes prudentiam; sed fidei modicae. Hi ad hoc dati credebantur, ut bona fide praeirent exercitus, ne periculose incautis occurrerent locorum angustiae, aut invia secutis victus deesset legionibus. Hi, postquam in terram hostium introduxerunt cohortes, primiceriis exercitus praeceperunt, ut ad certos dies, quibus per loca deserta gratia compendii eos transire oportebat, necessariam sumerent ciborum alimoniam, spondentes firmissime quod, praetaxato paucorum dierum effluxo numero, ad Iconium urbem nominatissimam perventurus esset exercitus, et in regionem optimam, et commoditatibus redundantem conscensurus. Illi autem dicto parentes, currus, jumenta et quaelibet vehicula victualibus onerantes, eis habentes fidem in simplicitate spiritus sui secuti sunt praecedentes. Verum Graeci innata usi malitia, et consueto in nostros ducti odio, sive de mandato domini sui, sive hostium corrupti pecunia, studiose et ex industria per devia coeperunt trahere legiones; et in ea introducere loca, quibus populum simplicem major fieret hostibus opprimendi et expugnandi copia, et longe amplior ministraretur opportunitas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License