Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXII. Irruunt e repente super Teutonicorum legiones Turci, et eas obtruncant; evadit tamen imperator.

Sic igitur, cum fame et locorum ignorantia, laboris quoque diuturnitate, difficultate viarum, equorum defectum, sarcinarum pondere, domini imperatoris laboraret exercitus, Turcorum satrapae, et diversi generis magistratus, convocatis prius ad id ipsum militaribus auxiliis, repente supra eorum castra hostiliter irruunt, et irruptione subita, nihil tale verentes, conturbant legiones. Freti autem equis velocibus, quibus non defuerant necessaria, et armorum levitate, arcuum videlicet et pharetrarum, castra magnis vociferationibus circumstrepunt, et agilitate solita, in nostros lentos et armis onustos gravibus, impetus exercent periculosos. At vero nostri loricis, ocreis et clypeis onerati, habentes equos fame et itineris longitudine fatigatos et ad sustinendos discursus insufficientes, licet viribus et armorum usu praeminerent, longius tamen a castris, nec hostes insequi, nec cum eis committere volebant. Hostes e converso catervatim irruentes, eminus sagittarum, instar grandinis, immissa multitudine infinita, equos eorumque sessores vulnerantes, et causas mortis de remoto inferentes, equorum velocitate, nostrorum persequi volentium gladiis, fugientes, eripiebantur. Sic ergo in gyrum nostrorum vallatus exercitus, telorum et sagittarum immissionibus anxie nimis, et usque ad mortem premebatur; nec dabatur referendi vicem, et cum hostibus cominus conserendi copia: quippe quibus comprehendendi adversarios nulla erat facultas. Quoties enim in hostes nostrorum acies impetus facere nitebantur, illi dissolutis agminibus, nostrorum eludentes conatus, ad diversa ferebantur: iterum nostris in castra se recipientibus, illi agmina revocantes sua, nostrum cingebant exercitum; et instantes acrius, quasi obsessis requiem negabant. Factum est autem occulto Dei judicio, justo tamen, quod omnis illa tantorum principum virtus, quae prius armis, viribus, animis et numero videbatur incomparabilis, subito contrita, languido lacessita Marte, corruit, ita ut vix remanerent illorum vestigia gloriae, et tantarum vix superesset residuum copiarum. Nam de septuaginta millibus loricatorum equitum, et de tanta pedestrium turbarum manu, quorum infinitus erat numerus, vix, ut asserunt qui praesentes fuerunt, decima pars evasit, aliis fame, aliis gladio interemptis, nonnullis etiam vinculis hostium mancipatis. Evasit tamen dominus imperator cum paucis ex principibus suis; et cum residuo suorum, licet cum difficultate nimia, post dies aliquot in partes Nicaeae se contulit. Hostes vero victoria potiti, onusti spoliis, et gaza multiplici facti locupletiores, equis, armis usque ad nauseam ditati, in sua se contulerunt, tanquam locorum periti, praesidia, exspectantes avide Francorum regis adventum, qui ad easdem prope partes advenisse dicebatur. Sperabant enim quod ex quo domini imperatoris majores fuderant copias, et de comitatu domini regis Franciae multo facilius possent obtinere: quod et factum est. Huic tamen tanto negotio Soldanus Iconiensis non interfuit; sed quidam nobilis militiae suae primicerius Turcorum magnus satrapa, Paramum dictus, hanc plagam, Domino permittente, contra spem exercuit. Accidit autem anno ab Incarnatione Domini 1146, mense Novembri.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License