Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIV. Rex Francorum alia procedens via, Ephesum pervenit; Guido comes de Pontivo ibi moritur. Franci Meandrum fluvium transeunt, invitis hostibus.

Interea rex Francorum de itinere cum suis principibus valde sollicitus, dum apud Ephesum gratia recreandi exercitus, moram faceret, Guido comes de Pontivo, vir militaribus praeclarus et insignis actionibus, morbo gravatus in fata concessit, ibique in vestibulo ecclesiae honorifice sepultus est. Rex autem inde profectus cum suo exercitu, iter in Orientem pro viribus maturabat; profectus enim inde, post paucos dies, ad vada Meandri, oloribus amica, pervenit. Hic est ille fluvius, de quo Naso noster in libro dicit Heroicum:

Sic ubi fata vocant, udis abjectus in herbis,
Ad vada Meandri concinit albus olor.

Supra cujus ripas in pascuis grate virentibus castrametatus est. Hic primum Francis hostes, juxta eorum desiderium, datum est intueri; nam accedere volentibus ad aquas, ex opposita fluminis ripa, hostes in magna multitudine ripas contingere, et aquae usum nostris interdicebant. Tandem vero inventis vadis, flumine, hostibus invitis, transmisso, irruentes nostrorum acies, pluribus ex eis neci traditis, multisque vinculis mancipatis, eos in fugam vertunt; et obtinentes eorum castra simul et opima spolia et supellectilem universam, ulteriorem fluminis ripam viriliter sibi vindicarunt. Habita itaque hujusmodi victoria, et de hostium manubiis et praeda facti laetiores, nocte illa cum tranquillitate transcursa, rursum dato mane, ad iter se accingunt; inde Laodiciam, ejusdem regionis urbem pervenientes, sumptis viaticis ad dies aliquot, more solito, proficiscuntur unanimes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License