Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVII. Raymundus princeps Antiochenus regem Francorum apud portum Sancti Simeonis honeste recipit; deducit Antiochiam; sed tandem male dividuntur ab invicem.

Audiens igitur princeps Antiochenus Raymundus, regem Francorum in partibus suis applicuisse, cujus adventum multis diebus ante exspectaverat, cum desiderio sustinens, convocatis nobilibus totius regionis, et populi primoribus, cum electo comitatu ei occurrens, in urbem Antiochenam, omnem ei exhibens reverentiam, occurrente ei universo clero et populo, magnificentissime introduxit. Conceperat autem multo ante, audito ejus adventu, quod per ejus auxilium Antiochenum principatum ampliare posset: unde et eidem in Franciam, antequam etiam iter arriperet, honesta praemiserat donaria, et exenia multi pretii, ut ejus sibi conciliaret gratiam, largitus fuerat. Praesumebat nihilominus et de reginae apud dominum regem interventu, quae ejusdem peregrinationis regi adhaeserat comes indivisa; quae ejusdem domini principis neptis erat, domini videlicet Willelmi Pictaviensium comitis, fratris ejus primogenita filia. Advenienti igitur, ut diximus, omnem exhibuit humanitatem; sed et circa nobiles et principes, qui ejus secuti sunt comitatum, ejus simile non defuit studium, nec eximiae liberalitatis opera; sed omnes honore praeveniens, prout cujusque exigebant merita, plena tractabat munificentia. Erat ei sane spes maxima, quod urbes finitimas, Halapiam videlicet, et Caesaream, aliasque nonnullas ejus fretus auxilio, et copiis adjutus, sibi posset subjugare. Nec ea spe delusus esset, si regem cum suis ad hoc potuisset induxisse proceribus; nam tantus de adventu regis hostibus nostris timor incubuerat, ut jam non solum de viribus suis diffiderent, sed de vita etiam viderentur desperare. Conveniens igitur solemniter, et in praesentia tam principum domini regis quam suorum princeps dominum regem, juxta id quod mente conceperat, et seoretius nonnunquam convenerat, et petitiones suas effectui sine difficultate mancipabiles, honestatique simul et utilitati convenire ostendens; ubi videt se non proficere, cum rex Hierosolymam votis ardentibus irrevocabiliter ire proposuisset, spe frustratus, mutato studio, regis vias abominari, et ei praestruere patenter insidias et in ejus laesionem armari coepit. Uxorem ejus enim in id ipsum consentientem, quae una erat de fatuis mulieribus, aut violenter aut occultis machinationibus, ab eo rapere proposuit. Erat, ut praemisimus, sicut et prius et postmodum manifestis edocuit indiciis, mulier imprudens, et contra dignitatem regiam legem negligens maritalem, tori conjugalis fidem oblita; quod postquam regi compertum est, principis praeveniens molimina, vitae quoque et saluti consulens, de consilio magnatum suorum iter accelerans, urbe Antiochena cum suis clam egressus est. Mutatus est igitur color optimus, et dissimilia acta sunt postrema prioribus; et qui cum tanta gloria susceptus fuerat adveniens, egrediens sorte mutata recessit inglorius. Sunt qui regi haec ad nimiam imputant malitiam: et ei dicunt digne pro meritis accidisse, quod tanti viri, et de se et de suis ita bene meriti preces non admiserit; praesertim cum constanter asseverent quod facile unam vel plures ex praenominatis urbibus, si ad id dare operam voluisset, obtinere potuisset.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License