Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVIII. Hieme transcursa, Conradus imperator, usus navigio, in Syriam pervenit; comes quoque Anfossus apud Acconensem applicat civitatem, moriturque apud Caesaream.

Interea dominus imperator, transcursa hieme, apud urbem regiam, ubi a domino Constantinopolitano, humanitatis legibus diligenter, prout tantum decebat principem, tractatus, et donis in decessu largissimis cumulatus, classe quam eidem imperialis magnificentia deputaverat, vectus, cum quibusdam ex principibus suis in Orientem perveniens, portum attigit Acconensem. Inde Hierosolymam proficiscens, a domino rege Balduino et domino Fulchero bonae memoriae patriarcha, occurrente ei extra civitatem universo clero et populo cum hymnis et canticis, in sanctam introductus est civitatem. Applicuit etiam eisdem diebus portu quoque Acconensi, vir magnificus et illustris, comes Tolosanus, Anfossus nomine, domini Raymundi senioris comitis filius (qui tantus princeps, tanti fuit meriti in prima expeditione); vir suis egregius titulis; sed patris pia clarior memoria, dum inde Hierosolymam, ut Domino pro peracta feliciter peregrinatione gratias ageret, proficisceretur, apud Caesaream urbem maritimam, paucis postquam appulit diebus, porrecto, ut dicitur, veneno, sed auctore tanti sceleris incerto, vitam finivit. Hujus viri inclytae recordationis, universus populus cum summo desiderio praestolabatur adventum; sperans quod faustum et felix omen patris, adveniens, regno esset illaturus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License