Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIX. Rex Francorum, ab Antiochia digressus, Hierosolymam properat; mittitur ei obviam Hierosolymitanus patriarcha.

Nuntiatur interea Hierosolymis, regem Francorum ab Antiochia digressum, ad partes accedere Tripolitanas, unde de communi omnium principum consilio dirigitur ei obviam dominus Fulcherus, bonae memoriae Hierosolymorum patriarcha, ut exhortationibus congruis et monitis salutaribus eum in regnum evocaret; ne forte vel a domino principe, restituta in integrum gratia revocatus, vel a domino comite Tripolitano, ejus consanguineo, detentus Hierosolymorum differret desideria. Orientalis enim Latinorum tota regio quatuor principatibus erat distincta. Primus enim ab austro, erat regnum Hierosolymorum, initium habens a rivo qui est inter Biblium et Berythum, urbes maritimas provinciae Phoenicis, et finem in solitudine quae est ultra Darum, quae respicit Aegyptum. Secundus erat versus septentrionem, comitatus Tripolitanus, a rivo supradicto habens initium, finem vero in rivo qui est inter Maracleam et Valeniam, urbes similiter maritimas. Tertius erat principatus Antiochenus, qui ab eodem rivo habens initium, usque in Tarsum Ciliciae, versus occidentem protendebatur. Quartus erat comitatus Edessanus, qui ab ea silva quae dicitur Marrim, in orientem ultra Euphratem protendebatur. Hi omnes magni viri et potentes ab initio spem conceperant quod in adventu praedictorum regum, per eorum operam et auxilium possent fines suos dilatare et porrigere terminos in immensum. Omnes enim hostes immanissimos et urbes hostium invisas, plurimum habebant conterminas, quas sibi adjungere cupiebant. Erant ergo de cura domestica et familiari incremento valde solliciti. Unde reges nuntiis et muneribus ad se quisque invitabant, alios praevenire cupientes. Inter hos dominus rex et qui in regno erant, spem sibi videbantur fovere majorem, tum ob reverentiam locorum venerabilium, quorum amor et devotio omnes trahebat amplius; tum quia dominum imperatorem apud se habebant, ad quem credibile erat dominum regem Francorum accessurum, cum complendae orationis et peregrinationis gratia, tum ut de communi consilio in opere aliquo ad incrementum Christianitatis procederetur. Missus est ergo dominus patriarcha, ut praediximus, a regni principibus, metuentibus plurimum, ne a domino principe, cujus affinis erat, et ei arctiore charitatis vinculo jungi videbatur, et maxime interventu reginae, circa partes Halapiae detineretur, sicut et probabile videbatur. Cognito vero quod minus amice ab invicem discesserant, spes eis accessit amplior, quod sine dilatione inde digrediens, Hierosolymam esset perventurus. Contra tamen fortunae insidias, et quia prudenter timetur quidquid accidere potest, virum venerabilem praedictum patriarcham, cujus auctoritate moveretur, praemiserunt; nec spe concepta frustrati sunt; nam ejus verbum secutus, Hierosolymam incunctanter advenit. Quo perveniens, occurrente ei universo clero et populo, cum hymnis et canticis una cum principibus suis, honorifice, et cum debita gloria, in urbem receptus est et ad loca venerabilia deductus. Tandem completis de more orationibus, indicitur apud urbem Acconensem curia generalis, ut de fructu tantae peregrinationis, et de tantorum fine laborum, et de regni desiderato tractaretur incremento. Tandem die statuta ad destinatum convenientes locum sicut et praeordinaverant, quid facto esset expedientius, cum regni nostri magnatibus, quibus plenior rerum et locorum erat cognitio, diligentius deliberare coeperunt.

WILLIAM OF TYRE




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License