Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XI. De adventu viri Dei, Petri Eremitae; et collatione ejus, et venerabilis viri Simeonis patriarchae Hierosolymorum.

Per idem igitur tempus, cum Deo placens praedicta civitas tantis, ut praemisimus, subjecta esset molestiis, inter eos qui orationis gratia, et causa devotionis ad loca accedebant venerabilia, sacerdos quidam, Petrus nomine, de regno Francorum, de episcopatu Ambianensi, qui et re et nomine cognominabatur Eremita, eodem fervore tractus, Hierosolymam pervenit. Erat autem hic idem statura pusillus, et quantum ad exteriorem hominem, persona contemptibilis. Sed Major in exiguo regnabat corpore virtus. Vivacis enim ingenii erat; et oculum habens perspicacem, gratumque, et sponte fluens ei non deerat eloquium. Hic, lege communi semelque proposita Christianis introire volentibus, dato tributo, urbem ingressus, hospitio susceptus est apud quemdam fidelem, qui et ipse de numero erat Christi confessorum. A quo de eorum conditione diligenter percunctans (sicuti vir industrius erat) ab eo non solum de praesenti periculo temporis, verum etiam et de persecutione, quam passi fuerant progenitores, a multis retro temporibus, plenius edoctus est; et si quid defuit ad plenam verbo factam eruditionem, id postea fides oculata complevit. Nam moram faciens in civitate, et ecclesias circuiens, didicit ipse plenius, quod prius verbo referentibus aliis comprehenderat. Audiens vero quod ejusdem civitatis patriarcha vir esset religiosus et timens Deum, volens cum eo conferre de praesenti rerum statu, et de quibusdam aliis ab eodem perfectius edoceri, accessit ad eum, praeseusque constitutus per fidelem interpretem mutuis sunt confabulationibus recreati. Erat autem nomen patriarchae Simeon; qui ex verbo Petri colligens, quod vir esset circumspectus et rerum multarum habens experientiam, potens quoque in opere et sermone, familiarius coepit exponere universa, quae populum Dei in civitate commorantem acrius affligebant. Dumque Petrus, fraterno compatiens dolore, lacrymas continere non posset, quaereretque diligentius, utrum aliqua salutis via contra haec mala ingruentia reperiri possit; respondit vir justus: Petre, lacrymas nostras, gemitus et suspiria peccatis nostris praepedientibus, exaudire dedignatur justus et misericors Dominus; nondum enim ad plenum purgata est nostra iniquitas, unde necdum flagella quiescunt. Sed si vester verus Dei cultor populus (cujus per superabundantem Domini misericordiam vires sunt adhuc integrae; et nostris hostibus formidabile, longe lateque floret imperium) praesentibus fraterna pietate compati vellet, et remedium procurare his quae nos premunt calamitatibus; aut saltem pro nobis apud Christum vellet intercedere; spes esset nobis, afflictionem nostram in proximo finiri. Nam de Graecorum imperio, licet et consanguinitate et loco nobis sint propinquiores, et divitiis abundent amplius, nulla nobis spes est de caetero, ut inde nobis aliquam habeamus consolationem. Vix enim sibi sufficiunt: omnisque eorum, ut audivisse potest vestra fraternitas, virtus emarcuit, ita ut infra paucos annos plus quam dimidium amiserint imperii. Cui Petrus: Noveris, Pater sancte, quod si Ecclesia Romana et Occidentis principes, hujus calamitatis quam patimini, diligentem et fide dignum habuerint instructorem, procul omni dubio, et verbo quantocius et opere his malis vestris tentarent remedia procurare. Scribe ergo diligentius tam domino papae et Ecclesiae Romanae, quam regibus et principibus Occidentis, et scriptum sigilli tui auctoritate corrobora. Ego vero, pro remedio animae meae, hunc laborem mihi assumere non refugio; sed, auctore Domino, paratus sum omnes convenire, omnes sollicitare, instantius aerumnarum vestrarum immensitatem protestari, et ad properandum remedium diligenter singulos invitare. Placuit sermo, et visus est bonus in oculis tam domini patriarchae, quam eorum qui assistebant fidelium; et depensis ingentibus gratiarum actionibus viro Dei, pro sua compassione, tradunt scriptum postulatum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License