Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVII. Noradinus regi occurrit; exitum impedire procurat. Rex, licet cum difficultate, Antiochiam redit. Noradinus, ejectis Graecis, universam occupat regionem.

Audiens itaque Noradinus quod rex ad educendum populum ingressus fuerat et quod de conservanda regione omnino desperantes, Graecis viris effeminatis et mollibus, oppida resignaverant, de nostra formidine factus animosior, congregata ex universis adjacentibus regionibus militia, ad easdem partes festinus descendit, volens regi et populo de viribus suis diffidenti et sarcinis multiplicibus impedito occurrere: ad lucrum sibi putans cedere, si tales sibi obviam habere posset. Factumque est, quod vix ad urbem Tulupam, quae a Turbessel vix quinque aut sex distabat milliaribus, illam impotentem multitudinem adduxerat, cum ecce Noradinus universam regionem suis repleverat legionibus. Erat autem castrum illis vicinum, Hamtab nomine, per quod iter eis erat futurum: illuc nostri properare volentes, videntes imminere periculum, acies instruunt, ordinant agmina, tanquam mox cum hostibus commissuri. Illi vero instructis catervis, nostrorum adventum, tanquam de victoria securi, avide nimis exspectabant. Accidit tamen, contra spem eorum, quod noster exercitus ad praedictum oppidum, praevia Domini misericordia, pervenit indemnis; ubi nocte tota fessis tam jumentis quam hominibus, ad requiem concessa, convocato procerum coetu, et de futuro in crastinum itinere deliberantes, fuerunt nonnulli de magnatibus, qui praedictum praesidium exposcerent sibi dari, arbitrantes opitulante Domino contra Turcorum incursiones viribus propriis locum posse conservare; quorum unus de regno erat Henfredus de Torono, vir magnificus regius constabularius; alter erat vir nobilis et potens, de principatu Antiocheno, Robertus videlicet de Surda valle. Sed videns dominus rex neutrius vires aut potentiam ad praedictum opus sufficere, spreto utriusque verbo tanquam inutili, pactis insistit perseverans; et tradito Graecis municipio, populum praecipit ad iter accingi. Videre erat ibi viros nobiles, et inclytas cum ingenuis virginibus et parvis pueris matronas, natale solum, avita domicilia, cognatam regionem, singultibus et lacrymosis deserere suspiriis, et transmigrationem ad populum alterum cum fletibus et lamentis inire. Non erat pectus ita ferreum, cujus interiora non moverent fletus et lacrymae, et querulae voces populi transmigrantis. Luce igitur terris reddita, compositis sarcinis, rursum iter arripiunt: et ecce ex utroque latere hostium acies junctis agminibus, incedebant, in comitatum nostrorum parati ex omni parte irruere. Nostri ergo hostium videntes agmina et gravem multitudinem, de quingentis equitibus, quos habebant, instaurant acies et incedendi ordinem assignant instauratis. Dominum itaque regem praeire jubent, ut agmina praecedat et turbis pedestribus gradiendi modum assignet; comite Tripolitanum et Henfredum regium constabularium posteriores jubent tueri partes, et ut cum majoribus et fortioribus militum copiis hostium sustineant impetus, et eorum a plebe arceant violentiam; Antiochenos vero magnates a dextris et a sinistris collocant, ut positae in medio multitudini, undique per gyrum non deesset robur fortium, et armata militia. Sic igitur, et eodem ordine tota die nostris gradientibus usque ad solis occasum intolerabiles nostris non defuerunt molestiae, frequentes impetus, pugna jugis, congressiones continuae. Tanta autem erat immissarum in exercitu numerositas sagittarum, ut omnes sarcinae, ericii more, sagittis viderentur consitae; praeterea pulvis, calor quoque, qualem solet Augustus ministrare, sitis quoque aspera, plebem supra vires fatigabat; tandem sole jam ad occasum declinante, Turci secum non habentes victualium quidpiam, amissis de exercitu suo nonnullis nobilibus, dato ad reditum signo, nostros insequi desinunt, eorum stupentes incomparabilem instantiam et perseverantiam. Dumque Henfredus constabularius, arcu abeuntes persequitur, aliquantulum a comitatu remotior, accessit ad eum miles quidam de hostium numero, qui repositis armis et junctis alternatim ad latus manibus, signum exhibet reverentiae. Is porro cujusdam potentissimi Turcorum principis, qui eidem constabulario fraterno foedere junctus erat et in eo tenacissimus, domesticus erat et familiaris, ab eodem missus, ut eum verbis ejus salutaret, et de statu hostilis exercitus eum redderet doctiorem. Refert autem Noradinum cum suis in proposito habere ea nocte ad propria maturare reditum; defecerat enim in castris ejus omnis penitus alimonia, unde eos diutius non poterant insectari. Sic igitur illo redeunte ad propria, constabularius in castra se recipit; et verbo quod audierat, domino regi communicato, instante jam nocte, in loco qui dicitur Joha, castrametatus est populus universus. In sequentibus diebus, populo sine molestia per silvam quae dicitur Marris, et usque ad loca nostrae ditioni subdita traducto, dominus rex in Antiochiam se recepit. Videns igitur Noradinus terram comitis, Latinorum auxilio destitutam, de Graecorum mollitie, quibus commissa erat, praesumens, frequentibus irruptionibus, et quas Graeci non satis supportare noverant, eam coepit aggravare. Tandemque immissis exercitibus copiosis, obsidione vallans oppida, Graecis violenter exclusis, infra annum universam occupavit regionem. Sic igitur provincia opulentissima, rivis, silvis et pascuis laetissima, ubere gleba dives, et omnibus redundans commoditatibus, in qua quingenti equites sufficientia habebant beneficia, peccatis nostris exigentibus, in hostium manus devenit, et a nostra jurisdictione usque in praesentem diem facta est aliena. Decesserunt itaque Ecclesiae Antiochenae in partibus illis tres archiepiscopi, Edessanus, Hieropolitanus et Coricensis; quorum Ecclesias etiam nunc infidelitas detinet, et gentilis superstitio, licet invitas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License