Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVII. Qui in obsidione sunt, urbem instanter impugnant. Cives machinam exteriorem nituntur exurere. Murus civitatis ex parte corruit, nostri, volentes ingredi, ex parte pereunt: noster desperat exercitus.

Interea qui in expeditione erant, coepto cum multa diligentia instantes operi, non cessant assidue urbem obsessam impugnare, et circa eam portam, quae Major dicitur, congressiones innovare civibus valde periculosas; tormentis nihilominus jaculatoriis turres ac moenia debilitare; et infra urbem, non sine strage multa, funditus dissolvere, immissis magnis molaribus, domicilia. Qui vero in castello, ad ejus custodiam deputati erant, tantas civibus, non solum iis qui in turribus et in muris resistebant, verum iis etiam, qui per urbem necessitatibus tracti, discurrere cogebantur, arcubus et sagittis inferebant molestias, ut earum respectu, quidquid alibi civibus inferebatur, leve judicaretur, et, quamvis durum esset, tolerabile. Unde, communicato inter se consilio, eorum maxime expetentes opem, quibus major in ejusmodi videbatur experientia, proponunt ut quocunque periculo, quocunque civium discrimine, interjectis inter murum et castellum lignis aridis, aptam ignibus materiem et fomitem praestare valentibus, procurato occulte incendio, concremetur: alioquin nec spes salutis, nec resistendi fiducia, sic oppressis et usque ad summum afflictis, videbatur. Surgentes igitur eorum exhortationibus quidam viri fortes, viribus et animo praestantiores, civium suae praeferentes salutem, objectant se periculis, ligna ad eam partem muri, quae castello erat vicinior, comportantes, et in locum qui medius videbatur inter murum et machinam projicientes exterius. Composita porro lignorum strue maxima, et quae videbatur ad incendium castelli sufficere, picem desuper infundunt, oleum quoque et liquamen et caetera hujusmodi incendiorum irritamenta, quae solent ignibus praestare fomitem. Igne igitur immisso, adfuit nobis manifeste divina clementia; nam statim invalescente incendio, suscitatus est ventus ab oriente vehemens, qui totas incendii vires, in murum civitatis flatu vehementi contorsit. Ventus igitur, vehementia sua, flammas in murum incendiumque impellens, tota nocte illa pervigil et flatus continuans, murum usque in favillam decoxit: ita ut mane facto, circa diei crepusculum, ab una turri, usque ad conterminam, totus corruerit funditus, ita quod ruinae sonitus universum commovit exercitum; decidens autem tanto pondere castello illisus est, ut cui non nocuerant incendia, muri casus de principalibus membris quaedam confringeret, et eos qui in ejus soliis et projectis excubias procurabant, paulo minus ad terram dejiceret. Excitus igitur ad hunc ruinae sonitum universus exercitus, arma corripiunt; ad partes illas convolant quasi patefacto divinitus aditu, protinus intraturi. At magister militiae Templi, Bernardus de Tremelai, cum fratribus suis, alios ante multo praevenientes, aditum occupaverant, neminem nisi de suis intrare permittentes; eos autem hac intentione dicebantur arcere, quatenus primi ingredientes, spolia majora et manubias obtinerent uberiores; nam in violenter effractis urbibus, id hactenus apud nos pro lege obtinuit consuetudo, ut quod quisque ingrediens sibi rapit, id sibi et haeredibus suis perpetuo jure possideat. Poterant autem omnibus indifferenter ingredientibus, et mancipari civitas, et victoribus spolia sufficere. Sed de vitiata radice et perversa intentione opus prodiens, rarum est ut bono fine claudatur quia: Non habet eventus sordida praeda bonos. Dum ergo cupiditate rapti, ad praedae participium renuunt habere consortes, in mortis periculo, merito reperti sunt soli. Ingressos igitur ex eis circiter quadraginta, caeteris subsequi non valentibus, cives prius de vita solliciti et extrema omnia sustinere sine contradictione parati, videntes eos paucos, resumptis viribus et recepto animo, eos gladiis excipiunt et interceptos obtruncant. Junctis igitur iterum agminibus, quasi viribus renatis, et armis quae quasi victi deposuerant, resumptis, ad eam partem unanimiter convolant, qua murus deciderat. Trabes itaque immensae magnitudinis et ligna ingentia, quorum illis ex navibus multa erat copia, contexentes, hiatum replent, obturant aditum et locum certatim faciunt impermeabilem. Communitis etiam turribus, quae ex utroque latere vicinae fuerant incendio, quas incendiorum importunitatem ferre non valentes, dereliquerant, bella renovant, ad congressus iterum accinguntur; nostros ultro provocant ad praelia, tanquam nihil omnino adversitatis perpessi. Qui autem in castello erant, scientes se bases habere minus solidas, et quod ab inferiore parte laesa erat in spondis solidioribus machina, minus proterve instabant, non multum de ejus soliditate praesumentes. Illi autem interemptorum corpora in nostram confusionem, super murum in propugnaculis funibus suspendentes, nostris insultabant, laetitiam quam mente conceperant, verbis et nutibus exprimentes. Sed hujus gaudii extrema luctus occupat; et quae sequuntur manifeste indicant, quam vere dicatur, ante ruinam exaltabitur cor (Prov. XVI, 18). Nostri vero e converso, mente consternati et animo, moerore confecti, et cordis amaritudine, de victoria diffidunt, pusillanimes effecti.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License