Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXX. Missis de majoribus civitatis, apud regem, obtinent liberum cum uxoribus et liberis et omni substantia exitum, et urbem resignant.

Visus autem sermo hic in oculis omnium bonus, et cum magnis et consonis clamoribus, sicut in hujusmodi fieri solet, esse approbatus, electi sunt de omni populo viri prudentes et discreti, reverendae senectutis argumenta portantes, qui praeordinatas ad dominum regem et principes ejus deferant conditiones; quibus extra portam egressis, sumptis prius induciis et accedendi licentia, dominum regem adeunt. Factaque eis universorum principum (sicut expetierant) copia, verbum proponunt, placitas exponentes ex ordine conditiones. Quibus jussis ad tempus egredi rex, cum principibus habito consilio, quid singulis videatur diligenter exigit; illi autem prae gaudio erumpentes in lacrymas, oculos cum manibus tollentes ad sidera, uberes Creatori referunt gratias, quod indignis tantam dignatus est conferre sui muneris largitatem. Revocatis igitur nuntiis, datum est illis de communi responsum: Placere conditiones interpositas, si tamen infra triduum subsequens, universam expedirent civitatem. Quod illi approbantes, ut robur pactis magis accedat, juramenta sibi exigunt praestari; quibus per manum domini regis et electorum principum corporaliter, et cum solemnitate praestitis, quod bona fide, sine dolo malo factorum tenor praedictorum conservetur; datis prius obsidibus eis, quos nominatim rex expetierat, ad propria laeti sunt reversi, secum deducentes quosdam de nostris milites, qui vexilla regis super eminentiores civitatis turres in signum victoriae collocarent. Postquam autem exercitus noster cum summo desiderio id exspectans, vexilla regia in turribus sublimioribus conspexit, factus est exsultantis populi clamor ingens cum lacrymis, usque ad sidera voce consona laudantium et dicentium: Benedictus Deus patrum nostrorum, qui non deserit sperantes in se; et benedictum nomen majestatis ejus, quod est sanctum, quia vidimus mirabilia hodie. Factum est autem ut, cum per totum triduum continuum ex compacto haberent inducias, nostrorum formidantes praesentiam, infra biduum compositis sarcinis, cum uxoribus et liberis, servis et ancillis, et supellectile omnimoda accincti ad iter, egressi sunt. Quibus dominus rex duces itineris concedens, usque Laris, civitatem antiquam, sitam in solitudine, juxta pactorum tenorem, dimisit [eos] in pace. Dominus autem rex, dominus quoque patriarcha, cum caeteris regni principibus et Ecclesiarum praelatis, una cum universo clero et populo, praevio ligno Dominicae crucis, cum hymnis et canticis spiritualibus urbem ingressi, in praecipuo eorum et eximii decoris oratorio, quod postmodum in honorem apostoli Pauli consecratum est, crucem Dominicam intulerunt. Ubi celebratis solemniter divinis, post gratiarum actiones, in hospitia sibi deputata se recipientes, laetum et saeculis memorabilem egerunt diem. Intra paucos autem dies, dominus patriarcha ordinans Ecclesiam, certum numerum Canonicorum ibi, et eis certa dispendia (quae praebendas vocant) instituit; episcopum quoque quemdam Absalonem, Ecclesiae Dominici Sepulcri canonicum regularem, reclamante multum, et id fieri interdicente Geraldo Bethlehemita episcopo, ordinavit. Postmodum vero per appellationem causa ad Romani pontificis audientiam delata, obtinuit praedictus Bethlehemita episcopus, eo excluso quem dominus patriarcha ibi consecraverat, Ascalonitanam Ecclesiam, cum possessionibus suis, sibi et Ecclesiae Bethlehemiticae jure perpetuo possidendam. Rex autem, tam in urbe quam in suburbanis, matris consilio, benemeritis, et quibusdam etiam pretii interventu, possessionibus et agris in funiculo distributis, civitatem fratri suo adolescenti, domino Amalrico, Joppensi comiti, liberaliter concessit. Capta est ergo praedicta civitas, anno ab Incarnatione Domini 1154; regni vero domini Balduini regis quarti, anno decimo, mense Augusto, die mensis duodecima. Accidit autem miseris Ascalonitis proficiscentibus et descendentibus in Aegyptum casus miserabilis. Nam discedentibus ab eis regis hominibus, qui dati erant euntibus duces itineris, et ut nemo eos molestaret, ad tutelam, Nocquinus quidam, Turcus genere, armis strenuus, sed perversus moribus et infidelis, qui apud eos laborum particeps, stipendia merens, diu militaverat, fingens se profectionis eorum et descensionis in Aegyptum consortem, ubi videt eos ducibus destitutos, spreta fide, humanitate contempta, irruit super eos; et ablatis spoliis discedens, errabundos dimisit in solitudine.

WILLIAM OF TYRE




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License