Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XII. Revelatio quae facta est eidem Petro, in ecclesia Sanctae Resurrectionis.

Vere magnus es, Domine Deus noster, et misericordiarum tuarum non est finis. Vere, Jesu bone, non erit in te sperantibus confusio. Nam unde huic egeno et inopi, et rerum necessariarum suffragiis destituto peregrinanti, et a patriis finibus longe posito, tanta fiducia, ut supra vires negotium sibi audeat assumere et de voti consummatione habeat fiduciam? nisi quod in te, protectorem suum, jactaverat cogitatum; nisi quod charitatis ardore succensus, fratribus compatiens, proximum tanquam se ipsum diligens, legem implere satagebat? Vires non suppetunt, suadet tamen charitas. Et licet durum et impossibile videretur, quod fratres injungebant, amor Dei et proximi leve facit, quia fortis est, ut mors, dilectio (Cant. VIII, 6). Fides igitur per dilectionem operans est (Gal. V, 6), quae apud te meretur: et merita, apud te non sunt otiosa. Unde nec diu fluctuare permittis servum tuum; sed te ipsum manifestas ei et tua eum revelatione solidas, ne vacillet, Apocalypsim insinuans, per quam exsurgat fortior ad opus charitatis implendum. Accidit enim quadam die, dum praedictus Dei famulus pro reditu ad propria et pro implenda legatione assumpta, amplius solito esset sollicitus, ad fontem misericordiarum tota devotione recurrens, ecclesiam Dominicae Resurrectionis ingressus est. Ubi cum pernoctans, orationibus vigiliisque fatigatus esset impendio, labore victus, in pavimento decubuit, ut somno satisfaceret irruenti. Cumque sopor (ut solet) se infudisset altius, visus est ei Dominus noster Jesus Christus, quasi coram positus astitisse, et eamdem injunxisse legationem dicens: Surge, Petre, propera; et quae tibi sunt injuncta, intrepidus perage: ego enim tecum ero. Tempus est enim ut purgentur sancta, et servis meis subveniatur. Expergefactus Petrus, et visione quam viderat confortatus in Domino, factus ad obediendum proclivior, et divinam admonitionem secutus, moras rumpit impiger, ad redeundum accinctus. Peractis igitur de more orationibus, sumptaque a domino patriarcha licentia et impetrata benedictione ad mare descendit, navem ibi reperiens mercatorum, qui in Apuliam transfretare proposuerant. Quam ingressus, et prospera usus navigatione, Barum pervenit. Inde Romam profectus, dominum papam Urbanum circa partes illas reperit, cui domini patriarchae et fidelium qui Hierosolymis habitabant, litteras porrigit; eorumque exponit miserias et abominationes quae in locis sanctis fiebant a gentibus immundis; et injunctam sibi tam fideliter, quam prudenter, exsequitur legationem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License