Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II. Describitur qualis moribus fuerit; et de vita et conversatione ejus.

Fuit igitur vir experientia praeditus saeculari, prudens admodum, et in agendis circumspectus: linguae aliquantulum impeditioris, non adeo tamen, ut ei multum pro vitio posset imputari; sed ita, ut illam sponte fluentis eloquii non haberet elegantiam. Consiliis longe melior, quam verborum affluentia, vel ornatu. In jure consuetudinario, quo regebatur regnum, subtilis plurimum, et nulli secundus; imo qui regni principes et mentis acumine et discretionis praeiret sinceritate universos. In periculis et summis necessitatibus, quas frequenter incurrit, dum pro regno ampliando viriliter et sine intermissione decertat, fortis et providus; et animum regia quadam constantia conservans imperterritum. Modice litteratus erat, et fratre multo minus; sed ingenii vivacitate, et tenacis memoriae beneficio, interrogatione frequenti, legendi studio, cum aliquid otii regni occupationes indulgebant, juxta id quod regibus solet contingere, satis commode erat instructus; in quaestionibus argutior, in earum solutionibus plurimum recreabatur. Historiarum, prae caeteris lectionibus, erat avidus auditor, memor perpetuo, promptus et fidelissimus recitator. Totus erat in seriis; in mimicis vel alea nunquam. Accipitrum et herodiorum volatu et praeda, libentius delectabatur. Patiens erat laboris; sicut erat corpulentior et pinguis nimium, algoris calorisque inclementia non multum angebatur. Decimas, in ea parte vir evangelicus, cum omni integritate, et sine molestia Ecclesiae dari praecipiebat. Missam omni die (nisi aegritudo aut ingruens praepediret necessitas) audiebat devotus. Maledictorum conviciorumque quae in eum et publice saepius, et clam ferebantur, etiam a vilibus et contemptibilibus personis, patientissimus exceptor et dissimulator erat egregius, ut nec quae audierat, ea audisse videretur. In cibo potuque sobrius, in utroque ebrietatem abominabatur. Procuratoribus etiam suis tantam dicebatur habere fidem, ut ex quo eos negotiis praefecerat suis, nec rationem ab eis exigeret, nec de eorum infidelitate suggerentibus aurem praeberet; quod tamen quidam ducebant pro vitio; quidam virtuti ascribentes, argumentum sincerae fidei asserebant esse. His animi dotibus et bonis potioribus, detrahebant quaedam in eo notabilia, quae prius dictis nubem quamdam inducere videbantur. Taciturnus enim erat ultra decens, et eximiae urbanitatis expers. Affabilitatis gratiam, quae maxime principibus subjectorum corda conciliat, penitus non habebat. Raro unquam quempiam alloquebatur, nisi compulsus necessitate, aut sermone prius lacessitus; tantoque in eo notabilior occurrebat iste defectus, quanto in fratre fuerat sermonis jucundi et amplectendae affabilitatis gratia cumulatior. Lubrico etiam carnis, ut dicitur, impatienter laborans (quod ei clementer indulgeat Dominus) aliena attentare matrimonia dicebatur. Libertatis quoque Ecclesiarum vehemens impugnator, earum patrimonia crebris et indebitis exactionibus, diebus suis, usque ad supremam exinanitionem attrivit, ita quod aere alieno gravari compelleret loca venerabilia, supra suarum obventionum vires. Pecuniae cupidus supra quam regiam deceret honestatem. Interventu munerum auferebat saepe, differerebat saepius, aliter quam censurae rigor, et juris modestia pateretur. Avaritiae tamen suae excusationem praetendens, mihi etiam familiarius colloquenti, causas nitebatur assignare, dicens: Principem quemlibet, et maxime regem, semper hanc debere penes se providentiam habere, ne egeat, propter duo; tum quia tuta est opulentia subjectorum, ubi non eget imperator; tum quidem ut prae manibus habeat, unde necessitatibus regni sui, si forte inopinatae occurrant, consulat; et in eo casu, regem providum, oportere esse abunde munificum, et sumptibus omnino non parcere, ut non sibi, sed regni usibus, quidquid id est, videatur possidere. Horum alterum in eo fuisse, nec invidi ejus possunt negare. Nam in regni necessitatibus nec expensis parcebat, nec proprii corporis fatigatione revocabatur. Sed non erat tuta omnino subjectorum opulentia; ad quorum exhaurienda patrimonia, sumpta qualibet levi occasione, frequentius recurrebat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License