Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIII. De controversia inter imperatorem Henricum, et Gregorium papam septimum: et quomodo Urbanus ejus successor, Petrum ab Jerosolymis reversum, benigne suscepit.

Porro per annos ante aliquot, Henricus Teutonicorum rex, et idem Romanorum imperator, a domino Gregorio papa septimo, hujus Urbani praedecessore passus fuerat quaestionem et controversiam non modicam, super annulo defunctorum episcoporum, et baculo. Inoleverat enim consuetudo, praesertim in imperio, quod defungentibus ecclesiarum praelatis, annulus et virga pastoralis ad dominum imperatorem dirigebatur. Unde postmodum unumquemlibet de familiaribus et capellanis suis investiens, ad ecclesiam vacantem dirigebat, ut ibi pastoris fungeretur officio, non exspectata cleri electione. Quod dominus papa contra omnem fieri honestatem considerans, et jura in eo facto conculcari ecclesiastica perpendens, semel, secundo ac tertio eumdem imperatorem commonuit, ut a tam detestabili desisteret praesumptione. Quem praececeptis salutaribus commonitum, cum revocare non posset, vinculo anathematis innodavit. Quod factum nimis indigne ferens imperator, Romanam coepit Ecclesiam persequi, et domino papae Guibertum Ravennatem archiepiscopum, virum litteratum et locupletem nimis, suscitavit adversarium. Qui de viribus imperatoris praesumens et de multitudine divitiarum confisus, excluso violenter praedicto venerabili viro, sedem invasit apostolicam: ita delirus et ab intellectus sinceritate deficiens, ut id se esse crederet, quod falso dicebatur. Cumque prius infelix mundus in maligno positus, vias sequeretur periculosas, ut praediximus, et inutiles, hujus schismatis occasione ad deteriora declivis, omnem Dei et hominum post tergum dederat reverentiam, noxia sequens et declinans salutaria. Capiebantur pontifices; et quilibet ecclesiarum praelati, tanquam homicidiorum rei, mancipabantur carceribus, bonis eorum confiscatis, quicunque imperatori in hac sua perversitate non erant consentientes. Nec solum ad tempus eis irrogabantur injuriae, verum exclusis in perpetuum, intrudebantur successores. Fugiens igitur dominus papa Gregorius imperatoris indignationem, in Apuliam secesserat, ubi a domino Roberto Guischardi, Apuliae duce honeste susceptus est, et benigne tractatus, cujus etiam beneficio praedicti imperatoris manus evaserat. Tandem Salernum veniens, ibi diem vitae clausit extremum: ubi et sepultus est. Cui, post dominum Victorem, qui solis duobus mensibus post eum sedem obtinuerat, successit dominus praedictus Urbanus, qui Henrici nihilominus, praedicti Henrici successoris, in eadem malitia obstinati, furorem declinans, locis munitioribus apud suos fideles delitescebat, nusquam plene securus. Hic in illa sua adversitate constitutus, praedictum Petrum virum venerabilem ab Hierosolymis reversum, jam dictae legationis fungentem officio benigne suscepit; et ei in verbo, cujus bajulus erat, se fidelem cooperatorem tempore accepto repromisit. Petrus autem omnem transcurrens Italiam, zelo divino succensus, Alpes transiens, Occidentales principes omnes singulatim circuit, instat sollicitus, increpat, arguit; atque cooperante gratia, monendo quibusdam persuadet, ut fratribus in tanta afflictione positis subvenire non differant; et loca sancta, quae Dominus propria dignatus est illustrare praesentia, infidelium spurcitiis diutius profanari non permittant. Nec visum ei sufficere, quod hoc apud principes disseminaret, nisi etiam et plebes et inferioris manus homines, ad id ipsum piis exhortationibus animaret. Percurrens ergo nationes, pie sollicitus, et regna, pauperibus et abjectissimis personis, legationi suae fideliter satisfaciens, id ipsum evangelizabat. Cui tantam gratiam, ejus fidei meritum respiciens, contulerat Dominus, ut raro unquam sine fructu populus conveniret. Fuitque domino papae, qui eum ultra montes sine dilatione sequi decreverat, in eodem verbo plurimum necessarius. Nam praecursoris functus officio, auditorum mentes ad obediendum praeparaverat, ut facilius idem persuadere volens, obtineret propositum, et universorum animos ad se compendiosius inclinaret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License