Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT V. Rex in Aegyptum cum suis descendit; et contra foederis formam, quam cum Aegyptiis peregerat, eis bellum infert.

Interea statim post exitum nostrum, antequam reverteremur ad propria, antequam de auxilio domini imperatoris per nostram legationem certus fieret rex, fama publica personuit, ut dicitur, quod Savar soldanus Aegyptius, frequentes ad Noradinum dirigebat legationes et ejus occulte implorabat subsidium, dicens: Quod a pactis quae cum rege pepigerat, vellet recedere; et quod invitus cum inimico populo, aliquo pacis foedere jungeretur; quod si de ejus auxilio certus foret, pacta frangeret, ab eo penitus recedens. Unde rex, ut dicitur, justa indignatione motus, convocato regno universo, collectis equitum peditumque copiis, in Aegyptum festinat descendere. Sunt qui dicant, praedicta omnia ficta fuisse, et quod Savar soldano innocenti, et nihil tale merenti, pacta et conventionum tenorem bon fide servanti, contra fas et pium, illatum sit bellum; sed ut factum tam notabile aliquam haberet excusationem, hic color videtur quaesitus; unde et Dominum, justum secretorum et conscientiarum arbitrum, omnem nostris conatibus subtraxisse favorem, asserunt, et praedictis moliminibus, justitia vacuis, prosperos negasse successus. Causam porro et incentivum hujus mali, ut aiunt, ministrabat Gerbertus, cognomento Assallit, magister domus Hospitalis, quae est Hierosolymis, vir magnanimus et quadam liberalitate donandi profusus; tamen instabilis et mente vagus. Hic omnes ejusdem domus thesauros exponens, insuper et infinitae quantitatis pecuniam mutuam sumens, omnia militibus erogavit, quoscunque invenire potuit sibi alliciens; unde praedictam domum tanta aeris alieni mole gravavit, quod non erat spes solutum iri. Ipse etiam postmodum desperans, officium suum deserens et administrationi renuntians, in centum millibus aureorum dimisit domum obligatam. Ea tamen consideratione tot et tantas misisse dicitur expensas, quod capta et subjugata Aegypto, Belbeis, quae olim dicta est Pelusium, cum universo territorio suo, juri ejusdem domus, ex pacto prius cum rege inito, cederet in perpetuum. Fratres autem militiae Templi, eidem se subducentes facto, aut quia eis contra conscientiam suam videbatur; aut quia magister, aemulae domus, hujus rei auctor et princeps videbatur, vires penitus ministrare, aut regem sequi negaverunt. Durum enim videbatur eis, amico regno et de nostra fide praesumenti, contra tenorem pactorum et contra juris religionem, immeritis et fidem servantibus bellum indicere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License