Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VI. Obsidetur civitas Belbeis; et expugnatur obsessa. Soldanus regem infinita promissa decipit pecunia.

Accinctus igitur et praeliari instructus apparatu, regni viribus convocatis, anno regni ejus quinto, mense Octobri, descendit in Aegyptum; et transcursa eremo, quae media jacet, quasi itinere dierum decem, Pelusium applicat, quam mox obsidione cingens, infra triduum violenter expugnat, expugnatamque ferro aperit, et suos immittit incunctanter. Accidit autem hoc, tertio Nonas Novembris. Capta igitur civitate, civibus ejus ex parte maxima gladio peremptis, non parcitur aetati, aut sexui; et qui mortem quocunque casu inveniebantur declinasse, jacturam libertatis, quae honestis viris omni genere mortis suspectior est, incurrentes, miserae servituti subjugabantur. Capti sunt inter caeteros ejusdem conditionis Mahazam, filius soldani et quidam ejus nepos, qui urbi praeerant, exercitus illic congregati curam habentes. Effracta igitur civitate, irruentibus passim et sine delectu cuneis, penitiores domiciliorum penetrant aditus, reserant penetralia, et eos qui mortem delitescendo effugisse videbantur, compeditos educentes, ignominiose ad necem protrahunt, quos aetatis integrae, et armorum potentes reperiunt, gladiis transverberant: vix senibus parcitur et pueris, et secundae sorti non plenius indulgetur. Facta sunt desiderabilia eorum, hostium praeda; et quaeque speciosa in sortem, dum sibi dividunt spolia. His igitur rumoribus Savar mente consternatus, quid faciat ignorat, deliberat prout temporis et rerum in arcto positarum patiebatur angustia, an regem muneribus tentet expugnare, et indignationem ejus data emolliat pecunia, an finitimos superstitionis suae principes, ad sui auxilium precibus pretioque sollicitet. Tandem placet, utrumque maturata provisione tentare. Missa ergo legatione ad Noradinum, implorat subsidium et impetrat imploratum; vocato enim Siracono, cujus saepius fecimus mentionem, partem exercitus, et nobilium suorum partem non modicam cum satrapis qui partem sollicitudinis portarent, tradit; sumptisque alimentis ad iter necessariis, et camelis ad devehenda onera sufficientibus, eos in Aegyptum dirigit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License