Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VII. Rex ante Cahere eastra locat, exspectans promissam a soldano pecuniam.

Rex interim eversa Pelusio, cum universis agminibus versus Cahere cohortes dirigit, sed lento nimis gradu, vix unius iter diei decem diebus conficiens; tandemque ante urbem castrametatus, machinas parat, crates erigit, et caetera ad tales usus profutura disponit. Videntur quae foris struuntur promittere impetus proxime futuros, et obsessis incutere formidinem, et quamdam mortis imaginem intentare. Qui autem facti illius arcana norunt, hujus morae causam fuisse asserunt, quod soldanus interea advenientis exercitus terrore concussus, prolixiores deliberandi haberet inducias, et pro amovendo exercitu pecuniam pacisceretur: tota enim illuc properabat regis intentio, ut a soldano pecuniam emungeret; malebat enim pretio redemptus abire, quam urbes illas, sicut de Pelusio contigerat, popularibus ad rapinam exponere, sicut manifestius infra dicetur. Soldanus vero interea per suos et regis familiares omnem praetentat aditum, omnem explorat subintrandi viam; tandem regis animum pecuniarum cupidum, promissionibus enervat, infinitam spondet pecuniam, quam vix universum regnum, corrasis undique copiis persolvere posset. Promittit enim, ut aiunt, aureorum vigesies centena millia, ut redditis sibi filio ac nepote, amotisque expeditionibus, rediret ad propria. Hoc autem, ut postea patuit, non eo moliebatur intuitu, ut promissorum summam spes esset aliquando solutum iri; sed ne subito incursu accedens ad Cahere, imparatum immunitumque reperiens, repentinis irruptionibus expugnaret, quod procul dubio, ut constanter asserunt qui interfuerunt, si citatis itineribus capta Pelusio, dejectis adhuc et stupidis a recenti clade et insperata tantae urbis calamitate, Aegyptiorum animis, illuc noster pervenisset exercitus, accidisset. Verisimile enim videtur, quod viri molles et effeminati, deliciis a multo retro tempore dediti, rerum militarium expertes, adhuc fumante vicinae urbis incendio, et innumero suorum interitu consternati, sibi timentes quod aliis videbant accidisse, nec inde animos vel vires habuisse resistendi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License