Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IX. Rex obsessa Cahere urbe, pecuniam a soldano promissam exspectat. Soldanus vero a pactis resilire tentat, et Turcorum implorat auxilium.

At soldanus et sui interea moliri non cessant, quomodo regem a se repellant, dolisque peragunt, quod virtuti sentiunt deesse et fraudis commercio redimunt virium defectus. Promissa igitur pecunia, inducias pro solutione postulant; allegant quantitatem multam nimis esse, nec in uno loco posse totam reperiri; tempus auctius indulgendum, ut pactis pareatur; datis tamen in continenti centum millibus, filium recipit et nepotem soldanus: pro summa reliqua duos nepotulos suos adhuc impuberes, obsides exhibet. Rex vero obsidione soluta, quasi per milliare recedens, circa hortum Balsami castra componit; ubi per dies octo, crebris se inutilibus soldani legationibus usus, tandem ad eum locum qui cognominatur Syriacus, transfert exercitus. Soldanus interim frequentibus nuntiis universum regnum sollicitat, quidquid armorum ubique est congerit, undecunque auxilia convocat, alimenta inducit, infirma urbis circuit et consolidat, omnem resistendi viam percurrit; ad pugnam pro cervicibus, pro libertate, pro uxoribus et liberis, sermonibus suasoriis invitat; casum proximae civitatis lamentabilem ante oculos ponit: captivitatis acerbitatem, dominorum jugum importabile, servitutis extremam omnium conditionem exponit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License