Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT X. Milo de Planci sinistro consilio regis mentem subvertit. Siraconus ab Aegyptiis vocatus accedit; rex ei occurrit in solitudine; sed eo non invento, infecto negotio redit ad propria.

Erat in eodem domini regis exercitu vir quidam secundum carnem nobilis, sed moribus degener, neque Deum timens, neque ad hominem habens reverentiam, Milo videlicet de Planci, homo inverecundus, clamosus, detractor, seditiosus. Hic immoderatam domini regis cognoscens avaritiam, volens potius ei morem gerere quam salutaribus eum monere consiliis, consilium dederat ab initio, et obstinate seduloque persuadebat, ut ad hoc potissimum daret operam, ut regno in praedicta quantitate mulctato, cum calipha et soldano tentaret componere, quam Cahere et Babyloniam violenter effringere; non quia, ut dicitur, posse fieri desperaret, sed ut elusis militibus, et caeteris qui ad praedam manus et animos intenderant, universum tanti laboris emolumentum, in regis fiscum videretur introducere. Expugnatis enim violenter urbibus, longe uberiores solent exercitus de spoliis reportare fructus, quam ubi regibus et principibus sub quodam foederis nexu, certis conditionibus, ipsis tantum dominis utilibus, mancipantur. Ibi enim, utpote in tanto tumultu et depopulatione confusa, quod cuique quocunque casu occurrit, jure belli occupanti conceditur, et victoris auget peculium; ibi vero solis regibus tractantur utilia; et quae sic accedunt, fisci juribus vindicantur. Et licet regibus et sublimioribus potestatibus accedens incrementum, in subditorum videatur redundare divitias, et omnium opulentiam cumulare, tamen avidius quaeruntur, quae familiares ditant lares et domesticis inseruntur rationibus. His itaque altercationibus dissidebant: pars maxima, diripi cuncta, et ferro decerni petebat; rex autem cum suis partem amplectebatur oppositam; praevaluit tamen sententia posterior, et regiae satisfactum est voluntati. Locatis igitur nostris in vico praenominato, qui a Cahere quinque aut sex distat milliaribus, pene continuus et pro cujusque * erat interpretum et nuntiorum discursus. Dum igitur quasi succedentes sibi ad regem dirigit legationes, et quam sedulus sit in colligenda pecunia significat, orat etiam ne moram causetur, se patienter exspectet; monet etiam et consulit, ne propius accedendo, calipham vel populum de contracto pacis foedere plenius confidentem deterreat: subito futurum, ut censu tradito, felicibus auspiciis redire valeat. Dumque hujusmodi, quasi delusoriis praestigiis, nostros deludit apparatus, et recta persuadentium consilia, et salubriores monitus potiora suggerentium evacuat; ecce rumor insonuit, quod Siraconus adveniens, innumeram Turcorum secum trahebat multitudinem; quo comperto, solutis castris, compositisque sarcinis, rex Pelusium redit. Ubi sumptis ad iter victualibus, relictis qui civitatem tuerentur, tam equitum quam peditum copiis, VIII Kal. Januarias, Siracono in solitudinem obviam exit; cumque jam aliquantulum esset in eremo processum, significatur regi per exploratores locorum gnaros, et quibus erat fides habenda, quod cum suis legionibus Siraconus jam transierat. Hic jam opus erat novo consilio. Nam duplicatis hostium viribus, non erat tutum diuturniorem moram facere. Mora enim enorme secum trahebat periculum; nam neque cum eis sane tutum videbatur conserere; nec soldanus de caetero pactorum finibus stare volebat; nec nos eum ad legem placidorum observandam compellere poteramus. Ad hoc enim de industria, et studiose dilatoriis ambagibus videbatur rem protraxisse, ut sic Turcis supervenientibus exire compelleremur. Redeunt igitur nostri Pelusium, ibique recepta parte exercitus, quae ad urbis illius tuitionem relicta fuerat, altera post Kal. Januarias die, ordinatis agminibus, redeundi in Syriam iter arripiunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License