Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XI. Siraconus Aegyptum occupat; soldanum interficit: et ipse paulo post vita defungitur.

Porro Siraconus videns temporum opportunitatem votis suis consonare, et rege abscedente jam non esse quidpiam, quod ejus desideriis praestet impedimentum, quod prius mente conceperat, mandat effectui. Castra igitur locat ante Cahere; et quasi pacificus esset ejus introitus, patienter per aliquot dies sustinet, tanquam vir prudentissimus, nihil spirans asperum, nihil praetendens amarum, versutia, qua plurimum callebat, celans propositum. Egrediebatur ad eum Savar soldanus in castra quotidie, cum multa gloria et maximo comitatu; et impenso quotidianae visitationis officio et devotae salutationis affatu, datis etiam muneribus, revertebatur. Jamque prosperi ingressus et regressus assiduitas securitatem videbatur polliceri; et quod heri et nudiustertius cum reverentia fuerat susceptus, consuetudinem inducebat fidentiorem. Securum igitur et nimis de Turcorum fide praesumentem sceleris minister praevenit; occulte suis praecipit, quod dum die sequenti, summo mane, quasi deambulaturus ad aquas egreditur, ea hora qua soldanus visitationis consuetudinem fecerat, venientem confoderent. Savar vero, diei parte solita, ut consuetae visitationis et debitae salutationis dependat alloquium, egreditur ad castra; cui occurrentes mortis ejus ministri, exsecutioni mancipant quod fuerat imperatum. Dejectum enim ad terram, capite minuunt, gladiis obtruncant. Quod videntes ejus filii, citatis equis in Cahere se recipiunt, ante calipham consternati, et genibus provoluti pro vita supplicant. Quibus ille dicitur respondisse, ea conditione de vita sperandum, si nihil occulte cum Turcis molirentur: qui pactorum formam statim violantes, clam per internuntios coeperunt cum Siracono de pace tractare; quod audiens calipha, utrumque jussit gladio interire. Sic ergo rege absente, Savar de medio sublato, Siraconus votis satisfacit suis; regnum occupat; et ingressus ad calipham, reverentiam impendit debitam. Ipse quoque versa vice plurimum honoratus, dignitate et officio soldanatus insignitur; et gladii recipiens potestatem, Aegyptum sibi vindicat universam. O caeca hominum cupiditas, et omni crimine major! O nefanda cupidae mentis et insatiabilis animi rabies! Ecce, a quam quieto et tranquillo penitus statu, in quam turbulentum et anxietatibus plenum nos dejecit immoderatus habendi ardor? Aegypti copiae, opulentiarum immensitas nostris usibus famulabantur; ex ea parte nostrum regnum tuta habebat latera; non erat quem ab Austro formidaremus. Mare volentibus adire vias praestabat pacatiores; nostri quoque negotiationis et commerciorum gratia, sine formidine, bonis conditionibus in Aegypti fines poterant introire. Ipsi quoque versa vice peregrinas inferentes divitias, commercia nostris incognita secum trahentes, utilitati simul et honori nobis erant, dum ad nos ingrediuntur. Praeterea census annui immensa praestatio, tam fisco regio, quam domesticis singulorum peculiis vires praestabat, inferebat incrementum. At nunc e converso, cuncta calculum sunt sortita deteriorem; mutatus est color optimus, et versa est in luctum cithara nostra. Quocunque me vertam, suspectas invenio partes. Mare pacatos negat aditus, omnis vicina per circuitum regio hostibus paret, et in nostram se accingunt perniciem regna contermina. Haec omnia hominis unius invexit cupiditas, et avaritia vitiorum radix nostra obnubilavit data divinitus serena. Sed ad historiam redeamus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License