Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XII. Salahadinus ejus ex fratre nepos, defuncto succedit et regnum obtinet Aegypti.

Mortuo soldano et filiis ejus, quibus contra pietatis formam, necis indebitae causas praebuimus, Siraconus voti compos obtinuit principatum; verum hoc successu non diu est laetatus; nam vix anno potitus imperio, rebus humanis exemptus est: cui successit Salahadinus fratris ejus Negemedini filius, vir acris ingenii, armis strenuus et supra modum liberalis. Hic primis auspiciis sui principatus ad calipham dominum suum, ut solitam illi exhiberet reverentiam, ingressus, clava quam gestabat in manibus, dicitur eum ad terram prostratum occidisse, omnemque ejus gladio transverberasse progeniem, ut ad nullum superiorem habens respectum, ipse sibi et calipha et soldanus esset: timebat enim, ne ad se ingredientem aliquando, quia jam Turci populo invisi habebantur, jugulari praeciperet. Praevenit ergo eum, et sibi more domini nihil tale verenti mortem intulit, quam eidem ille, ut dicitur, parabat intentare. Mortuo igitur calipha, regiam gazam et thesauros et cuncta illius domus desiderabilia, pro libero diripiens arbitrio, cuncta liberaliter nimis, militibus erogavit, ita ut intra paucos dies evacuatis vestiariis, ipse mutuam sumens pecuniam, gravi pondere se obligaret aeris alieni. Non defuerunt tamen, ut dicitur, qui de filiis caliphae occulte quosdam eriperent, ea intentione, ut, reddita Aegyptiis aliquando regni administratione, non deesset qui praedecessoribus suis, nominis, dignitatis et sanguinis haeres existeret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License