Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIV. Imperator pactis volens satisfacere, classem in Syriam dirigit, et quosdam de suis principibus.

Transcursa illa aestate, absque factis memorabilibus, circa prima autumni sequentis initia, fidei memor, et pacta memoriter tenens, quae cum domino rege per nostram mediationem et per interpositum studium dominus imperator firmaverat, classem dirigit promissam, in eo facto plurimum commendabilis; nam imperiali magnificentia placidorum legem plenius interpretatus, promissum uberiore cumulavit solutione. Erant sane in praefato exercitu naves longae, rostratae, geminis remorum instructae ordinibus, bellicis usibus habiliores, quae vulgo galeae dicuntur, centum quinquaginta. Item his majores ad deportandos equos deputatae, ostia habentes in puppibus, ad inducendos educendosque eos patentia, pontibus etiam quibus ad ingressum et exitum, tam hominum quam equorum, procurabatur commoditas, communitae, sexaginta. Item harum maximae, quae dromones dicuntur, alimentis varii generis armisque multiplicibus, machinis quoque et tormentis bellicis usque ad summum refertae, decem aut duodecim. Misit autem cum classe de suis principibus Megalducas consanguineum suum, quem universis praefecit, et quemdam alium Mauresium nomine, sibi valde familiarem, de cujus experientia (sicut postea plenius patuit) plurimum confidebat; nam eumdem postmodum universo suo praefecit imperio. Comitem quoque Alexandrum de Conversana, nobilem de Apulia virum; quem ob insignem fidem, et multam erga se devotionem, dominus imperator charum habebat et acceptum. His curam sui committens exercitus, in nostrum dirigit Orientem; qui prospera usi navigatione, circa finem Septembris portum ingrediuntur Tyrensem: inde Accon profecti, inter fluvium et portum placida statione componunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License