Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XV. Rex in Aegyptum descendit cum suis expeditionibus; Graecis quoque, tam navigio quam per terram eum sequentibus.

Anno igitur ab Incarnatione Domini 1169, a liberatione vero urbis sexagesimo octavo, regni vero domini Amalrici anno sexto, Idibus Octobris: compositis regni negotiis, relicta etiam militia, quae in regis absentia ab insidiis et incursionibus Noradini, quem circa partes Damascenas commorantem reliquerat, regnum tueretur; congregatus est universus exercitus tam Latinorum quam Graecorum apud Ascalonam, classe jam a portu Acconensi per dies aliquot egressa, et iter contra fines Aegyptios agente *. Septimo igitur decimo Kal. Septembris, ab urbe praedicta egredientes, per mansiones competentes, ubi aquarum non deesset commoditas, et ne peditum phalanges supra vires gravarentur, itineribus moderatis, Pharamiam urbem antiquissimam, nona demum die perveniunt. Mediam autem hanc viam, maritimam oram sequi volentibus, fortuitus quidam casus nuper reddiderat productiorem. Evictis namque verbere assueto et pene continuo assultu quibusdam arenarum aggeribus, qui medii inter planiora quaedam loca et fretum vicinum interponebantur, mare violenter fractis obicibus, viam sibi evicerat, et liberum sibi introitum ad illam ulteriorem vindicaverat planitiem; quo licentia influens liberiore, stagnum effecerat ore quidem angusto, sed intus campos obtinens patentiores. Ubi ab illa die marinis influxionibus tanta solet piscium includi multitudo, ut non solum finitimis, verum etiam remotis urbibus uberiores et inauditas piscium praestet commoditates. Occupatis igitur salo restagnante locis mari vicinioribus, volentibus secus aequorea transire littora et in Aegyptum descendere, objectum est dispendium, quod stagnum circumire, et milliaribus decem, vel eo amplius digredi, antequam ad littus iterum redeatur, quadam necessitate compellat. Haec autem grati miraculi, et de novo factae irruptionis interseruimus; et quod pars solitudinis prius obnoxia solis ardoribus, nunc subjecta fluctibus, et natantium facta familiaris, navigiis patens, piscatorum implet retia, et praeter solitum facta fecundior, fructus reddit prius incognitos. Pharamia vero, unde supra fecimus mentionem, civitas deserta, olim multo frequentata habitatore, juxta primum Nili ostium, quo marinis excipitur fluctibus, sita est, quod vulgo Carabes dicitur, eremo juncta, inter fluvium, mare et solitudinem posita; distat tamen ab ostio fluminis milliaribus tribus: ad quam nostri pervenientes, classem nostram reperiunt advenisse. Ubi aptatis navibus cum remige necessario, universus in ulteriorem ripam deportatur exercitus. Relinquentes igitur a laeva Tapnim, eximiam olim metropolim, nunc autem parvissimi ad instar redactam oppidi, inter loca palustria et maris littus viam carpentes mediam, quasi milliaribus viginti, duobus diebus Damiatam perveniunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License