Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVI. Rex Damiatam obsidet; et in ejus expugnatione tam Latinorum quam Graecorum inutiliter desudat exercitus.

Est autem Damiata inter Aegypti metropoles antiqua et nobilis plurimum, secus ripam Nili sita citeriorem, ubi secundo ostio praedictus fluvius mare ingreditur, inter fluminis alveum et mare, situ valde commodo posita; a mari tamen, quasi milliario distans; ad quam VI Kal. Novembris noster perveniens exercitus, inter urbem et mare castrametati sunt, classem exspectantes, quae maris inclementia et ventorum adversis flatibus detinebatur; quae post triduum, pacata maris unda et ventis usa secundis alveum amnis ingressa, inter civitatem et mare, secus ripam, placita se statione locavit. Porro in ulteriore fluminis ripa erat turris singulariter erecta, armatis sufficienter ad sui praesidium munita. Ab hac usque ad civitatem catena protendebatur ferrea, quae nostris maximum dabat impedimentum, ita ut ad superiora nullus omnino pateret transitus. Ad eos vero de superioribus, a Babylonia et Cahere, libere et absque impedimento, poterant naves quaelibet introire. Classe igitur composita, nostri quoque pomoeria quae inter castra et urbem media jacebant, transeuntes, urbi viciniora figunt tentoria, unde liber ad moenia erat discursus. Ubi dum per triduum assultus differunt, experimento discunt quam verum sit: Nocuit differre paratis. Advenientes enim de superioribus Aegypti partibus Turcorum infinitae multitudines, et armatis naves onustae, nostris videntibus, nec impedire valentibus, urbem prius pene vacuam, replebant. Et quam primo accessu vix primos impetus sustinere posse judicaverant, nunc non nisi machinis et tormentis bellicis expugnandam asserunt. Eliguntur ergo artifices, et pro votis subjecta materia, sumptu numerosiore et labore maximo erigitur castellum mirae altitudinis, septem habens solia, unde civitas tota videri poterat. Construuntur et aliae varii generis machinae quaedam, quibus magnis molaribus caedantur moenia; quaedam, quibus quasi caveis occultis, fossores muros urbis suffodiant, et subterraneis meatibus suffossos compellant ad ruinam. Fabrefactis interim machinis, et per itinera complanata secus murum collocatis, qui in castello erant, urbanos sagittis, saxis pugillaribus et armis qualia furor et loci angustia ministrabat, urgebant cum instantia; qui vero sub jaculatoriis tormentis, missis molaribus, certatim moenia, et juncta moenibus domicilia dejicere adoriuntur. Hoc videntes oppidani, ut arte artem deludant, et nostris moliminibus eadem subtilitate obvient, e regione nostri castellum educunt in sublime; armatos imponunt, qui nostris renitantur a pari, et eis aequipollenti conatu respondeant: tormenta nihilominus tormentis objiciunt; et ad nostra confringenda argumentis quibus possunt, tota sollicitudine se suspendunt. Fiunt ad sui tuitionem solertes, et ingenium a necessitate vires sumit. Quique prius arbitrabantur se ad hoc non sufficere, necessitatis pressi articulo, vias inveniunt prius incognitas, et ad propriae salutis tutelam fiunt ex obtusis subtiliores. Ibi erat experimento cognoscere, quam verum sit illud proverbialiter dictum: Miserisque venit solertia rebus. (OVID.) Nostri vero cum instare acrius debuissent, timide gelideque coeperunt cuncta ministrare; erant qui fraudi, erant et qui incuriae et negligentiae imputarent. Ibi profecto patuit statim, nostros aut minus experientiae habuisse, aut a solita defecisse prudentia, aut exercitus moderatores malitiose versatos; cum castellum quod erectum fuerat, per loca clivosa et pene invia muris applicari jusserunt. Nam cum essent in eadem parte civitatis moenia in multis locis humiliora et infirma nimis et loca multa assultibus et expugnationi facilius pervia, castellum erexerunt in ea parte civitatis, quae firmior et magis munita habebatur, et ubi cum tanta difficultate moenibus est applicatum, quanta alibi nusquam occurrisset; nec ibi civibus quidquam inferebat molestiae, aut eorum aedificiis, sed soli basilicae sanctae Dei Genitricis, quae juxta muros sita est. Illud sane nihil habet ambigui, qui de malitia, more processerit, quod primo nostrorum adventu dilata est urbis impugnatio; nam vacuam reperientes eam, dum non nisi domesticos haberet suos, viros imbelles, effeminatos, praeliorum ignaros, si pro debito animosius institissent, primis congressionibus eam occupassent violenter. Concessae namque feriae tantum virium obsessis intulerunt, tantaque medio tempore virorum fortium et egregie armatorum accessit numerositas, ut non solum intra moenia, sed etiam in campestribus nostrorum impetus possent sustinere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License