Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVIII. Revocatis expeditionibus, rex ad propria revertitur. Graecorum classis in redeundo pene tota deperit, sinistris acta flatibus.

Egrediuntur ergo tam de civibus, quam de his qui in eorum subsidium venerant, ad nostrorum castra, pro libero arbitrio; nostris quoque volentibus urbem introire, liber introitus et egressus sine difficultate patebat. Hic tandem mutuorum data est facultas commerciorum, et quod cuique libitum erat emere vel permutare, facta est licentia. Sic ergo quasi per triduum nostri communi cum hostibus usi rerum venalium foro, ad iter se accingunt. Depositis igitur machinis et igne succensis, qui terrestri venerant itinere, dominum regem secuti, eadem qua venerant via in Syriam revertentes maturatis gressibus, XII Kal. Januarias Ascalonam pervenerunt. Dominus vero rex, gratia vicinae festivitatis, Accon properans, in vigilia Nativitatis Dominicae, eamdem attigit civitatem. Qui autem navigio venerant, omine sinistro et infaustis avibus naves conscendunt; nam statim in primo obeundi itineris initio, exorta subito validissima tempestate, fretorum experti insuperabilem malitiam, confractis navibus et collisis ad littora, omnes pene passi sunt naufragium. Sic itaque de tanta classe, quae ad nos descenderat, tam de majoribus, quam de minoribus, paucae naves reservatae sunt incolumes, quae ad redeundum ex se ipsis praestarent habilitatem. Infecto igitur negotio, omni tamen diligentia, qua compleri debebat, a nuntiis domini imperatoris impensa, et debita sollicitudine procurandis negotiis exhibita, domum redeunt, dejecti animo, fati adversitate consternati; timentes ne sibi, praeter meritum, imperialis excellentia sinistrum imputaret eventum; et quod casus attulerat inevitabilis, ira succensus eorum dominus, indebite eorum ascriberet aut malitiae, aut neglectui. Meminimus tamen, post reditum nostrum, tam a domino rege, quam a quibusdam regni principibus, sollicite et diligenter quaesisse, quaenam causa fuerit quod tantus exercitus, tantorum principum studio procuratus, ita in proposito defecerit. Nam nos eo anno, familiaribus tracti negotiis, et domini archiepiscopi nostri declinantes indignationem immeritam, ad Ecclesiam nos contuleramus Romanam; reversi autem, praedictae quaestionis solutionem quaerentes, variis multorum relationibus de rei veritate cupiebamus edoceri; nam longe a spe nostra dicebatur accidisse; qua sollicitudine nostra nos trahente, haec omnia scripto mandare jam conceperamus. Invenimus Graecos etiam in praedicto negotio, non sine lata culpa fuisse. Nam cum pecuniam ad alendum tantum exercitum sufficientem, se missurum firmissime promisisset dominus imperator, in ea parte inventus est sermo ejus minus soliditatis habuisse. Ex quo enim in Aegyptum descenderant ejus archontes, ubi etiam aliis indigentibus, de imperiali magnificentia subvenire debuissent, coeperunt ipsi primitus indigere et mutuam quaerere pecuniam, unde suis legionibus tam ad victum quam ad stipendia providerent; et nemo illis dabat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License