Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIX. Terraemotus maximus pene universum concutit Orientem, et urbes dejicit antiquissimas.

Aestate vero sequente, anno videlicet domini Amalrici septimo, mense Junio, tantus tamque vehemens circa partes Orientales terraemotus factus est, quantus qualisque memoria saeculi praesentis hominum, nunquam legitur accidisse. Hic universi Orientalis tractus urbes antiquissimas et munitissimas, funditus diruens, habitatores earum ruina involvens, aedificiorum casu contrivit, ut ad exiguam redigeret paucitatem. Non erat usque ad extremum terrae locus quem familiaris jactura, dolor domesticus non angeret: ubique luctus, ubique funebria tractabantur. Inter quas et provinciarum nostrarum, Syriae et Phoenicis urbes quam maximas, et serie saeculorum antiquitate nobiles, solotenus dejecit. In Coelesyria, multarum provinciarum metropolim, olimque multorum moderatricem regnorum, Antiochiam, cum populo in ea commorante, stravit funditus; moenia, et in eorum circuitu turres validissimas, incomparabilis soliditatis opera, ecclesias, et quaelibet aedificia tanto subvertit impetu, quod usque hodie multis laboribus et sumptibus immensis, continua sollicitudine et indefesso studio vix possunt saltem ad statum mediocrem reparari. Ceciderunt in eadem provincia urbes egregiae de maritimis quidem, Gabulum et Laodicia; de mediterraneis vero, licet ab hostibus detinerentur, Nerea, quae alio nomine dicitur Halapia, Caesara, Hamum, Emissa et aliae multae; municipiorum autem non erat numerus. In Phoenicia autem, Tripolis, civitas nobilis et populosa, III Kal. Julii, tanto terraemotus impetu, circa primam diei horam, subito concussa est, ut vix uni de omnibus, qui infra ejus ambitum reperti sunt, salutis via pateret. Facta est tota civitas quasi agger lapidum, et oppressorum civium tumulus, et sepulcrum publicum. Sed et Tyri, quae est ejusdem provinciae metropolis famosissima, terraemotus violenter, absque tamen civium periculo, turres quasdam robustissimas dejecit. Inveniebantur, tam apud nos quam apud hostes, oppida semiruta, et insidiis et hostium viribus late patentia. Sed dum quisque districti judicis iram sibi metuit, alium molestare pertimescit. Sufficit cuique dolor suus, et dum quemlibet cura fatigat domestica, alii differt inferre molestias. Facta est, sed brevis, pax, hominum studio procurata; et foedus compositum, divinorum judiciorum timore conscriptum; et dum indignationem peccatis suis debitam exspectat quisque desuper, ab iis quae solent hostiliter inferri, manum revocat et impetus moderatur. Nec ad horam, ut plerumque solet, fuit ista irae Dei revelatio; sed tribus aut quatuor mensibus, vel etiam eo amplius, ter aut quater vel plerumque saepius, vel in die vel in nocte, sentiebatur motus ille tam formidabilis. Omnis motus jam suspectus erat, et nusquam tuta inveniebatur quies. Sed et dormientis animus plerumque, quod vigilans timuerat, perhorrescens, in subitum saltum, rupta quiete, corpus agitari compellebat. Superiores tamen nostrae provinciae, Palestinae videlicet, horum omnium, Domino protegente, fuerunt expertes malorum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License