Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XX. Salahadinus nostros fines ingreditur, et castrum cui est nomen Darum obsidet.

Eodem anno, mense Decembri, anno videlicet domini Amalrici septimo, frequens fama circumvolat, et crebris nuntiis divulgabatur, quod Salahadinus convocatis ex universa Aegypto, et finibus Damascenorum militaribus copiis, ampliatoque ex plebeis et secundae classis hominibus militum numero, regnum nostrum depopulaturus, ad partes Palaestinas moliebatur accedere. Quo audito, dominus rex sub omni celeritate in fines ascendit Ascalonitanas. Ubi fida suorum relatione, pro certo cognovit, quod praedictus magnus et potentissimus princeps cum exercitu copioso valde, et solito ampliore, castrum, cui nomen Darum, per biduum obsederat; tantamque illo biduo, obsessis nulla data requie, intulerat molestiam, tantis tamque frequentibus sagittarum immissionibus eos, qui in praesidio erant, lacessiverat, ut omnibus, pene sauciis, pauci pro loci defensione arma possent corripere. Muro etiam suffosso et effracto violentius, partem municipii jam occupaverat, oppidanis in arcem, quae munitior videbatur, de necessitate se recipientibus: ejus quoque turris in partem inferiorem, effracto et incenso ostio, violenter irruperant, militibus, qui intus erant, ejus partes superiores, adhuc tuentibus: ita domino regi nuntiabatur; et vere sic erat. Erat autem eidem praesidio dux et custos datus, vir nobilis et in armis strenuus, religiosus ac timens Deum, dominus Ansellus de Pass; cujus si forte praesentiam illa die praedictum castrum non habuisset, procul omni dubio in manus hostium devenisset. Quo comperto, rex, tactus dolore cordis intrinsecus et succensus ira, quantum angustia temporis et hostium vicinitas patiebantur, convocatis undecunque tam equitum quam peditum suffragiis, urbe Ascalona egressus, octava decima die mensis praedicti, Gazam contendit. Adfuit ibi cum eo dominus patriarcha, cum venerabili et pretioso vivificae crucis ligno. Adfuerunt et viri venerabiles, dominus Radulphus Bethlehemita episcopus et regni cancellarius: item dominus Bernardus Liddensis episcopus, et de regni principibus pauci admodum. Recensitoque suorum numero, vix inveniunt equites ducentos quinquaginta, de peditibus vero ad duo millia. Illam ergo noctem in praedicto loco prae sollicitudinis et curarum pondere insomnem trahentes, assumptis sibi fratribus Templi, qui illuc pro tuitione loci convenerant, circa ortum solis urbe unanimiter egrediuntur, iter suum ad praedictum castrum dirigentes. Est autem, ut credimus, praedictum castrum in Idumaea (ipsa est Edom) situm, trans torrentem illum qui dicitur Aegypti, qui etiam terminus est Palaestinae et praedictae regionis. Hoc ipsum idem dominus Amalricus paucis ante annis, in loco aliquantulum eminente fundaverat, occasione vetustorum aedificiorum, quorum ibi aliqua adhuc supererant vestigia. Traditur autem a senioribus illarum partium incolis, quod priscis temporibus ibi fuerat monasterium, Graecorum unde et adhuc nomen tenet, Darum; quod interpretatur domus Graecorum. Fundaverat autem, ut praediximus, dominus rex illic castrum modicae quantitatis, vix tantum spatium intra se continens, quantum est jactus lapidis, formae quadrae, quatuor turres habens angulares, quarum una grossior et munitior erat aliis: sed tamen absque vallo erat et sine antemurali. Distat autem a mari quasi stadiis quinque, a Gaza vero milliaribus quatuor. Convenerant autem aliqui ex locis finitimis agrorum cultores, et negotiationibus quidam operam dantes; aedificaverant ibi suburbium et ecclesiam non longe a praesidio, facti illius loci habitatores. Erat enim locus commodus, et ubi tenuiores homines facilius proficerent quam in urbibus. Condiderat autem rex ea intentione praedictum municipium, ut et fines suos dilataret, et suburbanorum adjacentium, quae nostri casalia dicunt, et annuos redditus, et de transeuntibus statutas consuetudines plenius et facilius sibi posset habere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License