Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXV. Introductus ante imperatorem, honeste tractatur; et frequentia cum eo de rebus necessariis miscet colloquia.

Est autem in ipsa urbe super littus maris, ad orientem prospiciens, imperiale palatium, quod Constantinianum appellatur; introitum habens ad mare, miro et magnifico tabulatu; gradus habens marmoreos, usque in idipsum mare; leones habens et columnas, fastu erectas regio, ex eadem materia. Hinc soli Augusto solet introitus patere ad superiora palatii; sed domino regi honoris intuitu praecipui, praeter communes regulas aliquid indultum est, ut ea parte ingredi permitteretur. Ibi vero occurrentibus ei magni sacri palatii principibus, cum maximo curialium numero, in summa honorificentia receptus est: unde per angiportus et mirae varietatis diversoria, multis tam suorum quam palatinorum stipatus ordinibus, usque ad supereminentem regiam, ubi dominus imperator cum suis illustribus residebat, deductus est. Dependebant ante consistorium velaria pretiosae materiae et operis non inferioris, imo quibus illud Nasonis merito posset aptari: Materiam superabat opus. Extra quas majores principes domino regi occurrentes, introduxerunt eum intra praedicta velaria. Hoc autem dicitur factum esse, conservandae imperialis gloriae causa et pro reconcilianda sibi domini regis gratia; nam in coetu procerum suorum, solis astantibus inclytis, dicitur ei familiariter assurrexisse: quod si praesente generali curia factum fuisset, nimis visus esset dominus imperator suae derogasse majestati. Ingresso ergo domino rege, contractis subito velariis, his qui extra vela fuerant relictis, apparuit dominus imperator throno sedens aureo, imperiali vestitus schemate; et juxta eum dominus rex throno sedens honesto, humiliore tamen. Hic nostris principibus et pacis osculum et debitae salutationis cum multa humanitate dependens affatum, de salute domini regis et principum suorum quaerens diligentius, verbo et vultu significat cum multa mentis hilaritate eorum adventum suscepisse. Praeceperat autem dominus imperator domesticis suis et sacri palatii sui procuratoribus, quaedam mirae excellentiae diversoria infra palatii ambitum, domino regi suisque familiaribus aptari; suis autem principibus singulis singula, honesta multum in urbe, non tamen longe a se, hospitia praeparari. Sumpta igitur licentia a facie domini imperatoris, dominum regem secuti, recesserunt ad tempus; statutaque hora, qua ad eum redeant, dominus rex principes suos jubet ad propria descendere hospitia. Singulis ergo diebus, horis ad hoc specialiter deputatis, tum cum domino imperatore, tum secum de negotiis pro quibus venerant, sollicitos habentes tractatus, omnimodam dabant operam, quomodo consummata tanti laboris et itineris causa, cum fine optato redire possent ad propria. Habitis ergo frequenter cum domino imperatore tum seorsum, tum in coetu illustrium suorum familiaribus colloquiis, viae causam aperit, regni necessitates edocet, immortalitatem famae, quam dominus imperator in subjugando sibi Aegypti regno comparare posset, diligentius exponit; facilitatem quoque obtinendi propositi evidentibus astruit argumentis. Quibus persuasus, aurem benignam dominus imperator ejus assertionibus accommodat, et desideriis plenum et optatum pollicetur effectum. Interim munerum immensitate, juxta imperialem magnificentiam tam dominum regem, quam ejus principes honorat multipliciter; frequentibus visitationibus de eorum statu et incolumitate sollicitum se ostendit. Interiores etiam palatii partes, penetralia non nisi domesticis suis pervia, lares quoque secretioribus usibus dedicatos, basilicas vulgaribus inaccessas, thesauros et universorum desiderabilium repositiones avitas, eis tanquam familiaribus suis praecipit reserari. Sanctorum etiam reliquias, dispensationis quoque Domini nostri Jesu Christi pretiosissima argumenta, crucem videlicet, et clavos, lanceam, spongiam, arundinem, coronam spineam, sindonem, sandalia, exponi jubet: non est arcanum, non est mysticum a temporibus beatorum augustorum Constantini, Theodosii, Justiniani, in abditis sacri cubiculi repositum, quod eis non reveletur familiariter. Interdum etiam feriis intermissis, dominum regem cum suis ad recreationes et ludorum novitates quae utriusque non dedeceant honestatem, aliquoties invitat; ubi et musicorum genera instrumentorum varia, et cantus admirandae suavitatis, consonantiis distinctos artificialibus; choreas quoque virginum et histrionum gesticulationes admiratione dignas, servata tamen morum disciplina, praecipit exhiberi. Sed et spectacula quoque publica, quae nos ludos theatrales, vel Circenses consuevimus appellare, urbanis, domini regis gratia, cum multis sumptibus et solita magnificentia praecipit exhiberi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License