Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVII. Rex apud Sephorim exercitus convocat. Fredericus Tyrensis archiepiscopus ab ultramontanis partibus redit. Dominus Willelmus Acconensis episcopus in Romania occiditur.

Ingressus itaque in regnum, audiens quod Noradinus in finibus Paneadensibus cum exercitu copioso resideret, timens ne in regnum irruptiones inde moliretur, sollicitudinem contra hoc, quantam expedire videbatur, objiciens, in Galilaeam descendit; et convocatis regni principibus, juxta fontem illum celeberrimum, qui inter Nazareth et Sephorim est, castramentatus est, ut quasi in centro regni constitutus, commodius inde ad quaslibet regni partes, si vocaret necessitas, se transferret. Illuc enim tam ipse quam sui praedecessores convocare exercitus eodem intuitu consueverant. Eisdem diebus dominus Fredericus Tyrensis archiepiscopus, praedecessor noster, missus ad hoc, ut a principibus Occidentalibus nobis consilium et auxilium imploraret, completo biennio, spe frustratus, nihil obtinens eorum quae nostro nomine petierat, vacuus rediit. Comitem tamen Stephanum, virum quidem carne nobilem, moribus vero non ita, domini Theobaldi senioris Blesensium, Carnotensium, Trecensium comitis filium, praemiserat, quem dominus rex per eumdem archiepiscopum ad hoc, ut ei filiam suam uxorem daret, evocaverat; qui in regnum perveniens, et super eodem verbo a domino rege benigne commonitus, oblatas et prius placitas renuit conventiones; et turpiter et immunde in regno conversatus per menses aliquot, per terras redire disposuit. Cumque Antiochiam pervenisset, et inde in Ciliciam, ut per terram soldani Iconiensis, impetrato prius ejus ducatu, Constantinopolim properaret, contigit quod juxta Mamistram urbem Ciliciae in insidiis, quae ei praetenderat Milo Armeniorum princeps potentissimus, frater Toros, casu incidit. Et irruentibus in eum qui latebant in insidiis, universa quae secum asportabat pretiosa et desiderabilia multum, praedae datus, amisit; vixque a praedonibus, equum vilem quo deferretur, multa obtinuit precum instantia. Inde cum paucis multo labore Constantinopolim, universorum Orientalium eum odio prosequente, ignominiosus pervenit. Eodem anno, comes quoque Stephanus aequivocus ejus, sed morum honestate longe dissimilis, vir modestus, et plane commendabilis, filius comitis Willelmi de Sauna, et dux Burgundiae Henricus junior, superioris Stephani ex sorore nepos, in regnum orationis gratia et devotionis intuitu ingressi, et moram modicam facientes, per imperatorem Constantinopolitanum ad propria reversi sunt, ab eo suscepti honorifice et cum multis muneribus dimissi. Sequenti anno, qui erat regni domini Amalrici octavus, dominus Willelmus bonae memoriae, Acconensis episcopus, ab urbe Constantinopolitana, a domino rege in Italiam directus, peragratis ejus partibus, et omni via ad obtinendum, quod petebat, prudenter fideliterque praetentata, dum in redeundo ad propria remenso itinere ad dominum imperatorem ex condicto rediturus, apud Adrianopolim secundae Thraciae claram metropolim pervenisset, casu sinistro mortem immeritus subiit inauditam. Nam dum hora meridiana, longo fatigatus itinere, post sumptum cibum membra sopori concessisset, quidam Robertus de comitatu ejus, quem ipse ad sacerdotium provexerat et inter familiares receperat, in eodem in quo dominus episcopus conclavi jacens, jam de longa aegritudine, qua plurimum laboraverat, convalescens, furia invectus, dominum episcopum dormientem, arrepto gladio, pluribus inflictis vulneribus, lethaliter confodit. Quem cum sui qui exterius erant clamantem audirent, et prae mortis angusti gemitus edentem et suspiria intelligerent, volentes irruere, ut laboranti ferrent opem domino, ostio ab intus firmiter obserato ingredi non potuerunt. Tandem, effracto violenter ostio, dominum semianimem et adhuc circa praecordia modicum spiritus habentem, repererunt. Volentes igitur praedictum maleficum vinculis mancipare, et homicidarum lege ad poenas rapere debitas, voce et manu prohibuit, orans et petens, ut pro remedio animae suae ei plenior fieret indulgentia; nec ad mortem ei praesens factum imputaretur, postulans enixius, ultimum Domino tradidit spiritum III Kal. Julii. Hujus autem tanti maleficii causam hactenus non potuimus certam deprehendere. Quidam enim dicunt, praedictum Robertum, tanti sceleris perpetratorem, longa aegritudine laborasse, et in convalescentia positum, phrenesis raptum violentia, in tam piaculare flagitium descendisse nescienter. Alii dicunt, odio cujusdam cubicularii ejus, qui de domini episcopi nimis praesumens gratia, tam eum quam reliquos male dicebatur tractare, tam immane scelus perpetrasse. Eodem anno quidam Joscius ejusdem ecclesiae canonicus et subdiaconus, IX Kal. Decembris, in eadem ecclesia substitutus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License