Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVIII. Milo Armenius, frater domini Toros, Noradino, conjunctus, partes vexat Antiochenas; rex illud properat, ut ejus compescat malitiam.

Per idem tempus, defuncto magnifico et nobili viro, de quo frequenter fecimus mentionem, Armeniorum principe maximo domino Toros, quidam frater ejus Melier nomine, vir nequissimus, ut fratris haereditatem sibi posset vindicare, accessit ad Noradinum, petens ab eo, et cum omni instantia postulans, ut militares ei concederet copias, quibus fratris haereditatem violenter sibi posset occupare; ejus autem fratre defuncto, quidam Thomas, communis ex utriusque sorore nepos, vocantibus eum regionis principibus, omnem avunculi principatum tranquille possidebat. Erat autem vir Latinus, sed minus habens industriae, nec multum prudens eis qui se vocaverant liberalem et conformem se exhibere. Interpositis itaque conditionibus, quales Noradino videbantur posse placere, obtinuit, ut partem militiae suae non modicam ei concederet; cujus fretus auxilio, praeter morem patrum suorum, in paternam et avitam haereditatem primus infideles introduxit. Ingressus itaque violenter in terram patris, nepotem expulit, et sibi regionem vindicavit universam; statimque potestatem consecutus, quidquid fratres militiae Templi in partibus habebant Ciliciae, licet eorum frater aliquando fuisset, primis auspiciis sui principatus funditus abstulit, tanto foedere deinceps Noradino et Turcis conjunctus, quanto vix inter se solent fratres convenire. Factus ergo tanquam infidelis, lege Domini neglecta, Christianis quanta poterat, inferebat dispendia, captosque casu sive in praelio, sive in expugnatis municipiis, vinculis mancipatos, in terras hostium inferebat venales. Princeps ergo Antiochenus et de regione illius majores, videntes quolibet hostium protervius praedictum nequam hominem in Christianos desaevire, arma contra eum corripiunt, licet exemplum sit periculosum, fideles contra eos qui eadem professione censentur, arma corripere, instarque belli civilis videatur habere; mala tamen confratribus illata, non audent dissimulare; sed bellum inferunt et hostem publicum denuntiant. Interea dominus rex audiens, quod in partibus illis exortum erat scandalum, partes suas in his quae ad pacem sunt, interponere cupiens, cum familiari comitatu ad partes descendit Antiochenas; inde domesticos nuntios ad praedictum immanissimum et a Deo destitutum Melier dirigit, petens ab eo et obnixe postulans quatenus cum eo in loco sibi beneplacito, die competente ad colloquium descenderet. Quod verbum cum ille quasi gratanter videretur accepisse, corde tamen longe erat ab eo. Cumque ter vel quater dominus rex id ipsum per nuntios tentasset efficere, in fine tamen malitiosi hominis deceptus versutiis, in ea parte non profecit. Tandem, collectis de universa provincia militaribus copiis, in terram ejus omnis illarum partium Christianus descendit exercitus; ubi in campestribus Ciliciae (nam conscendere in montes durum erat, et difficile) regionem obambulant, fruges incendunt, municipia contendunt expugnare, ecce nuntius verbi sinistri bajulus ad dominum regem accedit, significans, quod et verum erat, quod Noradinus secundae Arabiae metropolim Petram, quae alio nomine Crac appellatur, obsederat. Quo audito, dominus rex anxius plurimum, cum suo familiari comitatu, sumpta a domino principe licentia, cum omni celeritate revertitur; sed, antequam in regnum se reciperet, principes regionis prudenter et strenue regni robur collegerant universum; domino quoque Radulpho episcopo Bethlehemita crucem Dominicam deportante, domino Henfredo constabulario exercitus curam committunt. Dumque impigre et sine dilatione ad locum properant destinatum, ecce nuntius proficiscentibus occurrit, dicens (sicut et verum erat) Noradinum salva urbe, obsidione soluta, ad propria reversum. Adveniens ergo rex in regnum, praeter spem, votis tamen consonam, invenit tranquillitatem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License