Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXX. Salahadinus terram trans Jordanem universam depopulatur. Rex in loco cui nomen Carmelus, exercitum detinet. Comes Raimundus Tripolitanus de carcere revertitur.

Sequenti anno, qui erat regni domini Amalrici decimus, videns idem Salahadinus quod anno praecedente contra nostros non multum profecerat, volens praeteritos redimere defectus, congregata ex universis Aegypti finibus infinita militia et ingentibus copiis, in regnum iterum introire disponit. Et ingressus solitudinem, ut magis occultus accedat, tantoque majorem nocendi inveniat habilitatem, eamdem regionem, in quam anno proxime praeterito ascenderat cum suis exercitibus, mense Julio, ingressus est. Rex autem, ejus adventu praecognito, universae regni militiae robur secum trahens, illi usque in solitudinem occurrit; ubi cum ei nuntiatum esset, quod in Syriam Sobal, sicut anno praedicto, declinasset, timens eum illuc sequi, ne forte regem audiens post se venientem, ex opposita parte regnum depopulaturus ingrederetur, ascendit in montem et locum sibi deligens ad stationem congruum, secessit in Carmelum. Est autem hic Carmelus non ille mons, qui in maritimis situs est, Eliae familiaris; sed viculus quidam, ubi olim stulti Nabal domicilium legitur fuisse. Hunc ergo locum sibi prudenter delegit, propter aquarum commoditatem; erat enim ibi vetus et ingentis magnitudinis piscina, quae ad usum universi exercitus aquarum ministrabat copias. Sed et vicinus erat ei regioni quae est trans Jordanem, locus praedictus, ita ut sola vallis Illustris, in qua mare jacet Mortuum, media utramque disterminet regionem. Facilius ergo et crebrius erat nostris, de factis hostium audire nova, et eorum statum cognoscere. Interea Salahadinus, dum rex propter praedictam causam ad praedictas partes dubitat accedere, quidquid extra praesidia reperit, tradens incendiis, arbusta succidens et vineas, suburbana confringens, in regionem totam pro arbitrio desaevit. Tandem pro votis tyrannide potitus, in Aegyptum circa finem Septembris reversus est.

Per idem tempus, dominus Raimundus junior, Raimundi senioris filius, comes Tripolitanus, octavo anno captivitatis suae, quibus in mendicitate et ferro apud hostes detentus fuerat, datis pro se aureorum millibus octoginta, pristinae se restituit libertati, ad avitum rediens comitatum; quem dominus rex benigne suscepit redeuntem; et terram suam, quam medio conservaverat tempore, sine difficultate restituit. Insuper etiam, ut ad persolvendum redemptionis suae pretium esset idoneus, regia liberalitate in eum plurima contulit. Sed et principes suos et Ecclesiarum praelatos, exemplo sui itidem facere, cum effectu persuasit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License