Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXXII. Occiditur a fratribus militiae Templi, Assissinorum legatus; et ingens in regno excitatur tumultus. Radulphus Bethlehemita episcopus vita decedit.

Rex autem, eorum legationem laeto animo et gratanter suscipiens, petitioni eorum sicut vir discretissimus erat, plenius annuens, aureorum duo millia, quorum ipsi annuam praestationem relaxari postulabant, de suis propriis redditibus, praedictis fratribus refundere, ut dicitur, paratus erat; nuntiumque quem apud se pro verborum consummatione diu detinuerat, ad proprium magistrum, dato sibi duce itineris, et proprii custode corporis, ut oblatum verbum penitus absolveretur, remisit. Qui dum cum itineris consorte et dato duce Tripolim pertransisset, fines suos ingressurus in proximo, subito de fratribus supradictis, ex improviso strictis gladiis irruentes, hominem de regio ducatu, et nostrae gentis fidei sinceritate praesumentem, incautum et nihil verentem tale, laesae majestatis crimen incurrentes, occiderunt. Quod audiens rex, prae facti atrocitate, ira et quasi insania succensus vehementer, convocatis regni principibus, in injuriam suam quidquid acciderat, asserens redundare, instrui quaerit, quid eum oporteat facere. Tandemque de communi principum consilio, consulitur, verbum quod acciderat non esse negligendum; nam in eo et auctoritas regia videbatur deperire; et Christiani nominis fides et constantia immeritam contrahere infamiam, et Orientalis Ecclesia, Deo placitum, et jam paratum incrementum amittere. Mittuntur ergo de communi consilio nobiles quidam, Seiher de Mamedune et Godescalcus de Turholt, ad hoc specialiter selecti, qui a magistro praedictorum fratrum, Odone de Sancto Amando, exigant, ut tanti excessus et tam piacularis flagitii, regi et regno universo satisfactionem exhibeant. Dicebatur autem quidam frater eorum, Galterus videlicet de Maisnilio, vir nequam et monoculus, cujus spiritus in naribus ejus, omnino penes se nihil discretionis habens, de conscientia tamen fratrum, hoc fecisse. Unde, ut dicitur, ei praeter debitum parcendo, domino regi per nuntios significavit, fratri qui hoc commiserat, se poenitentiam injunxisse, et ita cum injuncta poenitentia, ad dominum papam se eum directurum; inhibere autem ex parte domini papae, ne in praedictum fratrem manus quis auderet injicere violentas. Adjecit etiam et alia a spiritu superbiae, quo ipse plurimum abundabat, dictata, quae praesenti narrationi non multum necessarium est interserere. Rex autem pro eodem negotio apud Sidonem constitutus, eumdem magistrum cum multis ex fratribus ejus, et eodem malefactore reperit; habitoque consilio, cum iis qui ejus viam illuc comitabantur, praedictum majestatis reum, de domo eorum violenter educi fecit, et Tyrum in vinculis traductum, carceri fecit mancipari. Tandem hujus verbi occasione paulo minus universum regnum habuit ruinam irreparabilem sustinere. Rex tamen et apud Assissinorum magistrum, cujus tam sinistro casu legatus deperierat, de sua allegans innocentia, immunis apparuit; et cum praedictis fratribus, temperato satis usus moderamine, usque ad obitus diem rem dimisit indiscussam. Dicitur tamen, quod si de suprema illa convaluisset aegritudine, cum regibus et principibus orbis terrarum, quaestionem illam proposuerat per honestissimos nuntios diligentius pertractare. Vere autem proxime subsecuto, venerabilis frater dominus Radulphus felicis memoriae Bethlehemita episcopus et regius cancellarius, vir liberalis et benignus admodum, diem fatalem ingressus est, in capitulo ecclesiae suae honorifice sepultus; post cujus obitum, dum in eadem ecclesia de pastore substituendo tractatus haberetur, votis dissonis deciderunt in quaestiones difficiles, quae domini Balduini, successoris domini Amalrici et filii ejus, vix terminatae sunt anno secundo; quae praedictam ecclesiam ad multa traxerunt dispendia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License