Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance


LIBER VIGESIMUS PRIMUS

CAPUT PRIMUM. De primis auspiciis Balduini quarti, Hierosolymorum regis sexti; de moribus, aetate et forma corporis.

Sextus Hierosolymis Latinorum rex fuit dominus Balduinus quartus, domini Amalrici, illustris memoriae regis, de quo praediximus, filius, ex Agnete comitissa, Joscelini junioris Edessani comitis filia, cujus saepe in superioribus fecimus mentionem. Hanc, ut praedictum est, dum ad regnum avitum et jure haereditario debitum vocaretur, compellente domino Amalrico, bonae memoriae, tunc Hiersolymorum patriarcha, domini Fulcherii praedecessoris sui vestigiis inhaerendo, coercitione ecclesiastica coactus est dimittere. Dicebantur enim, sicuti vere sic erat, proxima consanguinitatis linea se contingere, sicuti diligentius comprehensum est a nobis, dum de regno domini Amalrici in ordine tractaremus. Hunc, puerum adhuc, annorum circiter novem, dum nos archidiaconatum administraremus Tyrensem, pater multum pro ejus eruditione sollicitus, multis precibus, et sub obtentu gratiae suae, nobis erudiendum tradidit, et liberalibus studiis imbuendum. Dumque apud nos esset, et ei vigilem curam, et quantam regio puero convenit, tum in morum disciplina, tum litterarum studio sollicitudinem impenderemus, accidit quod colludentibus pueris nobilium qui secum erant, et se invicem, ut mos est pueris lascivientibus, unguibus per manus et brachia vellicantibus, alii sensum doloris clamoribus significabant; ipse autem quasi doloris expers patienter nimis, quamvis ei coaetanei ejus non parcerent, supportabat. Hoc autem cum semel et saepius accidisset, mihique nuntiatum esset, credidi prius, de virtute patientiae, et non ex insensibilitatis vitio procedere; vocansque eum, percunctari coepi, quidnam esset; tandemque comperi brachium ejus dexterum manumque eamdem, pro parte dimidia, obstupuisse, ita ut penitus vellicationes, aut etiam morsus non sentiret. Dubitare coepi, reputans mecum illud Sapientis verbum: Certum est a salute plurimum abstinere membrum quod obstupuit; et aegrum se non sentientem, periculosius laborare. Nuntiatum est hoc patri; consultisque medicis, crebris fomentis, unctionibus, pharmacis etiam, ut ei subveniretur, diligenter, sed frustra, procuratum est. Erat enim, ut processu temporis, ipso rerum experimento postea plenius cognovimus, amplioris et penitus incurabilis doloris initium, quod praemittebatur; quodque siccis oculis dicere non possumus, cum ad pubertatis annos coepit exsurgere, morbo elephantioso visus est periculosissime laborare; quo per dies singulos ingravescente nimium, extremitatibus maxime laesis et facie, fidelium suorum corda, quoties eum intuebantur, compassionis affectu molestabat. Proficiebat tamen in studio litterarum; singulisque diebus magis et magis, bonae spei et amplectendae indolis succrescebat. Erat autem juxta illius conditionem aetatis, forma venusta, et praeter morem majorum suorum, equis admittendis regendisque aptissimus; memoriae tenacis et confabulationum amator; parcus tamen; sed et beneficiorum pariter et injuriarum valde recolens; patri per omnia, non solum facie, verum toto corpore, incessu quoque et verborum modificatione similis; ingenii velocis, sed verbi impeditioris; historiarum more patris avidus auditor, et salubribus monitis valde obtemperans.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License