Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT V. Describitur comes Tripolitanus; quis moribus, et ex quibus majoribus fuerit; quomodo regni procurationem susceperit. Hujus historiae conscriptor, cancellarius regis efficitur.

Eodem quoque tempore, convocatis regni principibus et Ecclesiarum praelatis, dum rex esset Hierosolymis, comes Tripolitanus iterum rediit, auditurus super petitionibus suis de obtinenda regni procuratione, quas porrexerat prius, responsum. Iteratoque verbo, dum eisdem insisteret, habita rex per continuum biduum deliberatione, novissime de communi omnium conniventia, in capitulo Dominici Sepulcri tradita est ei universa regni, post dominum regem, populo acclamante, procuratio et potestas. Et quoniam de comite nobis sermo, rerum serie sic exigente, se obtulit, dignum est ut de eo quae pro certo comperimus, posteris memoriae mandemus; non quod panegyricos propositum sit scribere, sed ut quantum compendiosae historiae sermo patitur succinctus, quis qualisque fuerit edoceamus. Hic de quo nobis sermo est, Raimundus comes, a domino seniore Raimundo, sementivam traxit carnis originem, qui in exercitu Domini, cujus opera et studio et laboribus, regnum orientale Christi servitio restitutum est, tantus princeps fuit, quemadmodum superius diligenter edocuimus, dum de primis principibus, qui in prima expeditione venerant, tractaremus. Praedictus igitur dominus comes senior Raimundus, bonae memoriae, filium habuit Bertrannum nomine, qui post mortem patris, et Guillelmi Jordani necem, qui praedicti comitis nepos erat, Tripolitanum obtinuit comitatum. Hic filium habuit Pontium nomine, qui eumdem comitatum post mortem patris haereditario jure possedit, qui Ceciliam Philippi regis Francorum filiam, Tancredi viduam, duxit uxorem; ex qua suscepit filium Raimundum nomine, qui eidem in comitatu successit. Hic Hodiernam, domini Balduini Hierosolymorum regis secundi filiam, duxit uxorem, ex quibus iste Raimundus, de quo nobis in praesenti est sermo, natus est; qui patri in porta urbis Tripolitanae, ab Assissinis repentinis invasionibus occiso, in eodem comitatu successit. Erat ergo praedictus comes domini Amalrici et domini Balduini regum, ex parte matris, consobrinus; erant enim duarum sororum filii: ex parte patris erat uno gradu inferior; ejus namque avia, mater patris, videlicet, Cecilia, de qua praediximus, soror fuit domini regis Fulconis, patris dominorum Balduini et Amalrici regum, ex eadem matre, non ex eodem patre. Nam utriusque mater, soror domini Amalrici de Muntfort, Fulconi seniori Andegavensium comiti in uxorem tradita fuit; quae postmodum Fulcone juniore jam edito, maritum deserens, ad Francorum regem, dominum Philippum, se conferens, hanc Ceciliam cum quibusdam aliis filiis edidit. Rex autem nihilominus reginam uxorem legitimam, unde jam Ludovicum et Constantiam susceperat, contra legem ecclesiasticam amore praedictae comitissae infatuatus, expulerat. Ita ergo ex utroque parente, vinculis consanguinitatis sibi invicem erant connexi, dominus comes et praedicti reges duo. Erat autem praedictus comes vir carne tenuis, submacilentus, statura modeste procerus, facie aquilus, capillo plano mediocriter fusco, acutis luminibus, erectus humeris, mente compositus, providus multum, et in actibus suis strenuus, cibo et potu quasi supra hominem sobrius, alienis munificus, suis vero non ita affabilis admodum; et quod in hostium vinculis summo labore collegerat, litteratus modice, sed magis tamen, naturali mentis vivacitate, Scripturarum intelligentiam, more domini Amalrici regis, nitebatur apprehendere. Frequens in quaestionibus, si praesentem haberet quem ad earum solutionem arbitraretur sufficere. Is eodem anno quo regni procurationem suscepit, dominam Eschivam, domini Galterii principis Galileae viduam, locupletem valde, filiis fecundam ex priore marito, duxit uxorem; sed, postquam ad eum pervenit, causa occulta parere desiit; quam cum filiis ita tenere dicitur diligere, tanquam ei universos illos peperisset. Verum decursa breviter hac digressione, ad historiae seriem redeamus. Per idem tempus, quia praecedente aestate dominus Radulphus bonae memoriae, Bethlehemita episcopus, regni cancellarius, ex hac luce migraverat, ut esset qui regiarum epistolarum curam haberet, de consilio principum suorum, nos ad praedictum vocavit officium et cancellarii nobis tradidit dignitatem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License