Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VI. Salahadinus, vocantibus eum Damascenis, Damascum obtinet, et reliquas regionis partes. Dirigitur contra eum Tripolitanus comes, qui ejus obsistat moliminibus.

Eodem anno Salahadinus Negemendi filius, Syraconi ex fratre nepos, qui patruo suo Syracono in Aegypti regno successerat, vocantibus occulte eum Damascenis optimatibus, legitimo eorum domino Mehele Salah, filio videlicet Noradini adhuc impubere, apud Halapiam commorante, commissa Aegypti cura cuidam fratri suo Seifedin nomine, ut regnum Damascenorum occuparet, per vastitatem solitudinis in Syriam festinans, Damascum pervenit. Unde non post multos dies, civitate, tradentibus civibus, recepta, versus Coelesyriam properat, sperans quod omnes illius urbes in suam, sine bello, ditionem reciperet; nec spe frustratus est. Nam intra modicum tempus, tradentibus locorum incolis, et ultro reserantibus aditus, contra fidelitatem domini sui, cujus servus fuerat, omnes illius provinciae urbes recepit; Heliopolim Graece videlicet, quae hodie Malbec dicitur, Arabice dictam Baalbeth; Emissam, quae vulgo Camela dicitur; Hamam; Caesar, quae vulgo dicitur Casarea magna. Praesumebat autem praeterea Halapiam, et ipsum puerum, per quorumdam proditorum operam sibi tradi; sed illud casu quodam impeditum est. Nam dum haec in partibus illis aguntur, dominus rex, communicato consilio, quid in tam subito eventu et in tanta rerum permutatione opus esset facto, dum diu cum principibus suis deliberat, placuit demum universis, quod dominus comes cum exercitu tam de regno quam de suo comitatu, ad partes Coelesyriae quantocius properet. Additur etiam in mandatis, quatenus omni conamine profectibus Salahadini contrarium se objiciat, et merito. Suspectum enim nobis erat omne ejus incrementum; et quidquid ei accedebat, nobis totum decedere videbatur. Erat enim vir consilio providus, armis strenuus, supra modum liberalis; in quo prudentioribus nostris maxime erat suspectus. Nam nullo alio hodie visco subjectorum, et etiam quorumlibet aliorum hominum corda magis solent principibus conciliari, nihilque alienos animos magis obligat, quam munificentia, maxime principalis. Suspectus ergo nimirum nobis erat, ne geminatis possessionibus, duplicato cum viribus imperio, acrior in nos insurgeret et fatigaret vehementius. Quod tamen evacuatis nostris moliminibus et frustra cohibere volentibus, lacrymosis hodie inspicimus oculis; quod tantus terra marique in nos insurgit; quod, nisi nos misericorditer visitaverit Oriens ex alto (Luc. I, 78), nulla sit spes resistendi. Tutius sane videbatur puero, adhuc infra annos constituto, ministrare subsidium; non ut gratia ejus, aliquid humanitatis videretur ei praestandum; sed ut suspectiori aemulo nutriretur adversarius, quo remorante ejus proposita, in nos fierent ejus impetus infirmiores.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License