Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VIII. Mussulae dominus in nepotis subsidium properat. Salahadinus proficit; regionem occupat universam. Comes cum eo paciscitur; obsides recipit.

Dum haec apud nos geruntur, audiens filii Noradini patruus, princeps maximus et inter Orientales gentis Parthorum potentissimus, nomine Cotobedi, quod fratre mortuo, Salahadinus spretis humanitatis legibus, immemor factus suae conditionis et beneficiorum sibi a patre pueri collatorum ingratus, ita contra dominum suum adhuc impuberem insurrexisse, congregata equitum numerosa manu, quorum maxima dicitur esse illi copia, Euphrate transmisso, contra proditores suos, nepoti opem laturus advenit. Erat autem hic maximus princeps, dominus illius antiquissimae et famosissimae civitatis Ninive, quae olim Jonae prophetae exhortationis verbo, in cinere et cilicio dicitur egisse poenitentiam; nunc autem mutato nomine, loco etiam non multum longe ab illa antiquiore remota, ex residuis aedificiorum et populi restituta, Musula dicitur; retenta adhuc metropoleos dignitate, in omni Assyria. Hic, postquam advenit, in campestribus circa Halapiam castra locavit. Salahadinus interea nihilo segnius Bostro primae Arabiae metropoli maxima, Heliopoli quoque, quae hodie vulgo dicitur Malbec, spontanea civium traditione sine bello receptis, urbem Emissenam, quae dicitur Camela, obsederat; et absque cunctatione aliqua tradita est ei a civibus ejusdem urbis pars inferior; nam in colle quodam aliquantulum edito erat civitatis praesidium, satis munitum, in quod fideles praedicti pueri se contulerant, quod tamen et armis, et alimentis prius satis et attentius communierant. Susceperat etiam nihilominus ejusdem provinciae urbes illi conterminas, tradentibus locorum incolis, Hamam, Caesaream et regionem universam usque ad ipsam Halapiam. Hi ergo qui in arce erant civitatis Emissenae, missis nuntiis ad comitem Tripolitanum, et nostros qui erant in castris, ut praediximus, exspectantes ut ab alterutra parte, in tanto tumultu optatis conditionibus, evocarentur, rogant, ut ad eos venire non pigritentur, pollicentes non esse absque emolumento et condigno fructu, si sibi contra hujusmodi pestilentem hominem subsidia ministrarent. Porro domini comitis obsides in eodem municipio servabantur, quos pro sua redemptione et certa pecunia usque ad sexaginta millia aureorum, Noradino patri pueri dum a carcere solutus egrederetur, obligaverat. Erant etiam ibidem et domini Rainaldi Sidoniensis, pro fratre suo Eustachio obsides nonnulli. Sperantes ergo, quod aliquo pacto eos pro spe subsidii, quod postulabant, a principe arcis, in qua erant, possent recipere, illuc celerrime cum omni militia contendunt; ubi cum nihil ponderis in eorum verbis reperissent, erat enim spes eis, per supradictum principem suum posse obsidionem solvi, post multas tamen deliberationis varietates, in castra unde prius exierant, revertuntur. Salahadinus interea videns, quod nostri quasi indignati recesserant, factus inde erectior et de eorum absentia praesumens plurimum, Halapiae vicinius approximans, exercitum praedicti principis coepit ad pugnam lacessere crebrisque irritare incursionibus; quo saepius instigante, commissum est cominus et graviter inter eos. Tandem deficientibus Ninivitis, proditione suorum, ut dicitur, pecunia corruptorum, victoriam obtinuit Salahadinus. Inde Emissam rediens, sicut prius civitatem, ita demum et civitatis praesidium recepit. Inde ad comitem legationem dirigens, dominum comitem orat, ne suis successibus se opponat, sed permittat se cum filio Noradini, et aliis qui in auxilium ejus venerant, experiri; ne autem et hoc ipsum sine condigna retributione contemnat, obsides suos et domini Rainaldi gratis offert restituendos. Placuit hoc verbum domino comiti, receptisque obsidibus, prout pactis fuerat insertum, caeteris quoque nobilibus qui in eadem expeditione erant, non sine decenti munificentia dimissis, solutis castris, ad propria remearunt. Dicebatur horum omnium verborum dominus Henfredus de Torono, regius constabularius, mediator fuisse, qui praedicto Salahadino nimiae familiaritatis affectu devinctus arguebatur. Factum est igitur contra propositum nostrum, ut cui penitus fuerat obviandum, ne contr nos factus potentior, solito vehementius insolesceret, eidem favor noster accederet; et de nobis auderet sperare, qui in nostrum continue ampliabatur detrimentum. Egressi itaque a nobis circa Kal. Januarias, Kal. iterum Maii domum reversi sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License