Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IX. Mainardus Berythensis episcopus moritur. Hujus conscriptor historiae ad Tyronensem metropolim promovetur.

Iisdem diebus dominus Mainardus, bonae memoriae, Berythensis episcopus, dum in urbe Tyrensi languore correptus aliquantulum aegrotasset, morte praeventus est VII Kal. Maii, cujus anima requiescat in pace. Eodem mense, cum Tyrensis Ecclesi septem vacasset mensibus continuis, consonante cleri et populi voto, regis quoque, ut moris est, conveniente assensu, Dei patientia potius quam meritis nostris, ad regimen illius Ecclesiae vocati sumus, et infra decem dies in ecclesia Dominici Sepulcri, per manus domini Amalrici Hierosolymitani patriarchae, munus consecrationis, VI Idus Junii, auctore Domino, suscepimus, licet indigni.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License