Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XI. Rex iterum fines hostium Damascenorum ingressus, vallem cui cognomentum est Bachar, depraedatur. Rainaldus de Castellione et Joscelinus regis patruus, a vinculis hostium solvuntur.

Anno secundo regni domini Balduini quarti, Salahadino adhuc circa partes Halapiae negotiis occupato, mense Augusto, prima die mensis, convocatis regni magnatibus et collecta militia, iterum dominus rex hostium fines ingreditur, pertransiensque agrum Sidoniensem, et montana, quae media sunt inter nostros et hostium terminos conscendens, pervenit ad locum bonis temporalibus commodum pene omnibus, glebam uberem, fontibus irriguum, cui nomen Messaara; inde in vallem quae dicitur Bacar, descendens, terram reperit, ut legitur, lacte et melle manantem. Hanc regionem existimant quidam dictam fuisse olim Ituream, cujus in Evangelio Lucae (cap. III) Philippus Herodis senioris filius, tetrarcha dicitur, simul et Traconitidis regionis; antiquius autem, videlicet tempore regum Israel Saltum Libani nuncupatam, eo quod ad radices Libani porrecta distenditur vallis opimo solo, aquis salubribus, populorum numerositate, suburbanorum frequentia et aeris grata temperie commendabilis. In hujus partibus submissioribus civitas ostenditur usque hodie validis moenibus circumsepta, multa praetendens nobilitatis pristinis in aedificiis argumenta, cui nomen est modernum Amegarra. Hanc quidam antiquitatis perscrutatores, arbitrantur esse Palmyream, nobilem quondam in Phoenice coloniam; cujus memoriam facit Ulpianus Tyrius in Digesto novo titulo 10, De censibus. Huc pervenientes nostri, coeperunt omnem regionem libere, nemine contradicente, perlustrare incendiisque vastare universa; incolae autem regionis ad montes confugerant, ad quos non erat facile iter nostris pervium; greges vero et armenta pro maxima parte in paludibus, quae erant in vallis medio, ubi pascua erant uberrima, adventu nostrorum praecognito, collocaverant. Interea comes Tripolitanus, ex condicto per agrum Bibliensem, juxta castrum quod Manethera dicitur, subito in fines Heliopolitanos ingressus, in eadem valle, cum suis, cuncta incendiis cremare nuntiatur. Quo audientes nostri, obviam illis properantes, illi quoque nihilominus occurrere nobis optantes, convenerunt quasi in vallis medio; quod audiens Semsedolus. Salahadini frater, qui Damasci residebat procurator, congregata militia, locorum etiam incolis convenientibus, resistere tentat, acies instruit, nostris obviam ire parat. Nostri quoque ordinatis agminibus, animo proniore occurrunt; decertatur utrinque viriliter; sed Divinitate propitia multis interfectis, captis innumeris, hostis in fugam versus est. Semsedolus cum paucis evadens, ad montis ardua se contulit. Nostri vero hostilibus onusti spoliis, cum armentis et praeda maxima redeunt; paucis tamen, imprudenter, qui paludes praeliandi gratia fuerant ingressi, dum vias ignorant, et nostrorum ita subitum non opinantur regressum, amissis. Reversus ergo dominus rex, et sui, cum omni sospitate, trahentes boum armenta oviumque greges et supellectilem omnimodam, victoriae argumenta et felicitatis insignia, Tyrum auctore Domino pervenerunt. Comes quoque Tripolitanus, eodem quo venerat itinere, secum etiam praedam referens innumeram, ad propria feliciter cum suis omnibus se contulit. Eodem anno dominus Rainaldus de Castellione, qui domino Raimundo principi Antiocheno, in eodem principatu successerat, uxorem ejus, Constantiam nomine, ducens, post multos annos captivitatis suae, quam apud Halapiam duram nimis passus fuerat, intervenientibus amicis suis, et multae quantitatis pro eo numerata pecunia, libertati restitutus, simulque cum eo Joscelinus, Joscelini comitis Edessani filius, domini regis avunculus, studio et industria Agnetis comitissae, uxoris Rainaldi Sidoniensis, sororis suae, matris videlicet regis, ereptus a vinculis, in pristinam libertatem se recepit.

Eodem anno, mense Maio, secunda mensis die, per nostrum ministerium, in ecclesia Tyrensi, munus consecrationis susceperunt, dominus Odo Sidoniensis electus, qui ejusdem ecclesiae Tyrensis fuerat praecentor, et dominus Rainaldus, Berythensis electus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License