Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIV. Comes Flandrensium, diu exspectatus, regnum ingreditur.

Quarto anno regni ejusdem domini Balduini quarti, mense secundo, circa Kal. Augustales, diu exspectatus Philippus comes Flandrensium, apud Acconensem applicuit civitatem; cujus adventu dominus rex, qui ab Ascalona Hierosolymam, in lectica adhuc aegrotans se fecerat deferri, exhilaratus plurimum, mittens de principibus suis et Ecclesiarum praelatis, multiplici fecit cum honore praevenire. Cui etiam, postquam Hierosolymam pervenit, ubi adhuc rex graviter infirmabatur, communicato consilio universorum, domini videlicet patriarchae, archiepiscoporum, episcoporum, abbatum et priorum, magistrorum quoque Hospitalis et Templi, et omnium principum laicorum, obtulit ei potestatem, et liberam et generalem administrationem super regnum universum, ut et in pace et in guerra, intus et foris, super majores et minores plenam haberet jurisdictionem; et ut super thesauros et reditus regni libere exerceret arbitrium suum. Qui habito cum suis consilio, respondit: Quod ipse non venerat ad hoc, ut potestatem aliquam acciperet, sed ut servitio se manciparet divino, cujus gratia venerat; nec erat ejus propositi, quod alicui administrationi se obligaret, quin libere posset, cum eum sua revocarent negotia, ad propria redire. Sed dominus rex in regno suo procuratorem ordinaret quem vellet, et ipse, tanquam domino suo Francorum regi, ob regni utilitatem ei vellet obedire. Videntes ergo quod ita penitus, quod obtuleramus, renueret, iterum per principes suos dominus rex eum fecit devotissime rogari, ut saltem expeditionis in proximo futurae, quam multo prius tempore cum domino imperatore Constantinopolitano ordinaverat, et universi exercitus Christiani dux vellet esse, et praelia Domini contra Aegyptios procuraret. Ad quod verbum, sicut et ad prius respondit. Constituit ergo dominus rex, sicut et prius ante introitum comitis fecerat, regni et exercituum procuratorem dominum Rainaldum, quondam Antiochiae principem, virum approbatae fidei et mirabilis constantiae; qui, si dominus rex in propria persona venire non posset, administraret regni negotia, cum consilio tamen domini comitis per omnia regeretur. Cumque hoc ipsum domino comiti nuntiatum esset, respondit: Quod non videbatur ei talis procurator necessarius; sed talem ordinaret, cujus et belli gloria, si Deus ita provideret; et dedecus, si Dominus ita pateretur, esset proprium, et cui regnum Aegypti cederet, si Dominus illud in nostram traderet ditionem. Ad hoc respondimus, qui missi a rege fueramus: Quod talem non posset dominus rex constituere procuratorem, nisi eumdem regem crearet; quod neque domini regis, neque nostri erat propositi. His ita se habentibus, tandem aperuit evidentius mentis arcanum; et quo tota ejus properabat intentio, non habuit occultum, dicens: Mirum esse quod de matrimonio consanguineae suae nullus eum conveniret. Audientes hoc verbum, admirati sumus hominis malitiam, et sinistrum mentis conceptum, quod qui tam honeste a domino rege susceptus fuerat, contra leges consanguinitatis, hospitalitatis immemor, in supplantationem domini regis haec moliri attentaret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License