Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XV. Qui cum comite venerant, seducunt eum, monentes ne regni principibus acquiescat.

Libet paulisper digredi, ut plenius auditorum sensibus ingeratur, quidnam sit, in quo praedictum comitem, malitiose versatum, tum ex multorum relationibus, tum etiam ex ejus confessione cognovimus. Quidam potens homo, cum domino comite peregrinationis illius comes venerat, advocatus videlicet de Betuna, qui duos secum traxerat filios jam adultos. Hic, ut dicitur, suffragio usus comitis Willelmi de Mandavilla, qui cum eodem comite, eadem via venerat, dominum comitem circumveniens, persuadere coepit quod maximis sibi compendiis uti posset dominus comes, in facto regni; dicens se amplissimum habere patrimonium, in ejus comitatu, quod universum domino comiti haereditario jure possidendum daret, si elaboraret saepedictus comes, ut duae filiae domini regis Amalrici, apud duos filios suos nuptui locarentur. Erant autem domini Amalrici profecto duae filiae, una quae uxor fuerat marchionis; altera infra annos nubiles constituta, cum domina regina matre ejus apud Neapolim degens. His ergo verbis assensum praebens comes, pronum se dabat, ut verbum hoc effectui mandaretur. Sed nunc redeamus ad propositum. Intellecto ergo quorsum spiritus comitis anhelaret, respondimus: Quod domino regi id prius oporteret nuntiari; quodque illi videretur de communi consilio respondendum, die crastina renuntiaremus. Facto mane, prius tamen habito consilio, redeuntes ad comitem, respondimus: Quod apud nos consuetudo erat, usu approbata longaevo, quod viduam, et maxime praegnantem, infra annum luctus non sit honestum, ad vota migrare secunda; et vix praeterierant tres menses a morte mariti. Unde non esset nobis imputandum ad malum, si contra disciplinam temporum et regionis nostrae, de matrimonio praedictae dominae nullum habuerimus tractatum. Tamen universis nobis gratum esse et acceptum, si cum ejus, ex quo praesens erat, consilio, de verbo praedicto tractaretur; nam pro certo dominus rex, et in hoc, et in omnibus aliis negotiis, ejus semper proposuerat specialiter regi consilio, et ejus quantum cum suo honore posset, deservire voluntati. Praeiret ipse in verbo, et nominaret aliquam personam ad hoc idoneam; et nos de communi voluntate, in facto praesenti, parati eramus procedere. Quod verbum moleste ferens, dixit: Se id omnino non facturum, nisi prius universi principes jurarent, quod sine contradictione, ejus starent verbo; nam hoc esset personam alicujus nobilis dehonestare, si eo nominato, repulsam pateretur. Nos autem respondimus: Quod illud omnino contra domini regis et nostram esset honestatem, si ejus sororem personae ignotae, et cujus etiam nomen ignoraretur, traderemus. Tandem cognita regis et principum omnium voluntate, licet plurimum indignans et iratus, ab hoc verbo destitit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License