Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVI. Imperatoris Constantinopolitani ad sunt legati petentes instanter pacta, quae cum domino eorum rex inierat, impleri; et contra Aegyptum expeditiones praeparari.

Erant per idem tempus Hierosolymis, domini imperatoris nuntii, viri inclyti et eminentes, dominus Andronicus, qui cognominatur Angelus, domini imperatoris ex sorore nepos; Joannes vir magnificus, megaltriarcha; vir nobilis Alexander, comes Cupersanensis de Apulia; Georgius Sinaites, imperialis aulae familiaris. Hi ex praecepto imperiali ad dominum regem venerant, arbitrantes tempus esse, sicut et sperabatur, ut in adventu domini comitis Flandrensis, pacta, quae aliquando inter dominum imperatorem, et dominum regem Amalricum inita fuerant; postmodum inter eumdem dominum imperatorem, et dominum Balduinum qui in praesenti regnat, non dissimilibus conditionibus fuerant innovata, auctore Domino, contraherentur ad effectum. Et ob hoc curia generalis apud eamdem sacratissimam urbem indicta fuerat, convenientibus in unum universis regni magnatibus. Erat omnibus spes una, eaque quasi fovebat universos, quod auxilio et consilio praedicti comitis et suorum regnum Deo amabile, optatum susciperet incrementum, et de conterendis Christi hostibus, diligens haberetur tractatus; cum subito, ut praemisimus, in sinistrum latus mutatus est comes, et promissorum immemor, ad alia se convertit negotia, omne spei nostrae firmamentum evacuans. Instant tamen imperiales apocrisiarii, ut pactis staretur, allegantes, moram solere secum periculum trahere; per eos non stare, quominus in concepto negotio procederetur; verum se paratos asserunt, omnes pactis insertas conditiones, fideliter et larga interpretatione velle adimplere. Nos autem audientes legatorum verba, deliberatione habita, visum est expedire, ut domino comiti verbum ex ordine panderetur; quo accito et praesente, propositus fuit ei pactorum inter nos et dominum imperatorem in scriptis fideliter tenor, ejus aurea bulla munitus. Quo diligenter lecto, et intellecto plenius, quaesitum est ab eo, Quid sibi videretur? Qui respondit: Se hominem peregrinum esse, locorum ignarum, et maxime regionis Aegypti, quae longe ab omnibus aliis regionibus, alterius dicitur esse conditionis; quae certis temporibus aquis irrigetur, et occupetur universa. Nos autem melius nosse et locorum faciem, et abeundi opportunitatem; tamen se audivisse ex eis qui frequenter in Aegyptum descenderant, tempus ad ejus impugnationem non convenire. Adjecitque, quod hiems in proximo erat; Aegyptus vero aquis Nili restagnantis operiebatur. Iterum infinitam Turcorum multitudinem illuc confluxisse audierat. Timebat praeterea, et maxime, ne iter agentibus, aut etiam pervenientibus, alimenta deficerent, et inediae molestia conficeretur exercitus. Ad hoc nos, videntes quod calvas quaereret occasiones, ne sub hoc pretextu viam declinaret, obtulimus ei sexcentos camelos, ad victualia, arma et caetera impedimentorum genera per terras deportanda; et naves quotquot haberet necessarias ad alimenta, sive bellicis usibus necessarias, machinarum moles per mare devehendas. Quibus omnibus spretis, subintulit: Quod omnino in Aegyptum non descenderet nobiscum, ne forte ipse, et qui eum sequerentur, fame perire compellerentur; adjecit etiam, quod ipse consueverat per opulentas regiones suos trahere exercitus; nec possent sui hujusmodi tolerare inopias; sed eligeremus alias partes, ubi commodius et facilius ad Christiani nominis incrementum, et exercitus ducere, et hostes Christi conterere possemus; et ad hoc ipse cum suis libenter se accingeret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License