Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVIII. Imperatoris legati ad propria redeunt. Comes versus partes Antiochenas contendit. Balianus domini regis Amalrici viduam uxorem ducit.

Convenimus ergo Graecos, tentantes, si vellent iterum pactis stare prioribus; et si comes nobiscum veniret, utrum vellent in Aegyptum descendere? Qui respondentes: Quamvis tempus esset arctum nimis, ut exercitus possent praeparare suos, tamen, si comes propria manu vult jurare, quod veniat nobiscum; et si contigerit eum, vel hic, vel in via infirmari, quod suos mittat; et quod in tota expeditione bona fide, sine fraude, et malo ingenio, pro Christianitatis incremento laboret: et quod non sit in consilio vel auxilio, quod pacta inter dominum regem et dominum imperatorem tractata et conscripta, ex aliqua parte infringantur; et idipsum homines suos jurare fecerit, licet nobis nimis durum, et contra virilem constantiam videatur toties mutare consilia, tamen, ut regni hujus Deo amabilis, et domini imperatoris amplietur gloria, veniemus. Hic, cum suum juramentum, advocatus et qui cum eo missi fuerant, super dictis conditionibus offerrent; nec omnia tamen praedicta cum suo juramento vellent comprehendere, nec comitis promitterent juramentum, noluimus amplius verbis inutilibus insistere; solutum est colloquium nostrum; sumptaque licentia, imperiales legati, negotium saepe dictum, usque in tempus opportunum differentes, ad propria redierunt. Post hoc coeperunt nuntii comitis quaerere, ex quo praedicta non posset esse in praesenti expeditio: Quid cum auxilio regni dominus comes posset facere, ne omnino videretur otiosus? Placuit tandem iis quibus verbum erat hoc propositum, quod in terram Tripolitanam aut Antiochenam proficisceretur; ibi enim videbatur quod ad honorem suum et Christianitatis incrementum, aliquid posset operari. Erant nonnulli, qui domino principi Antiocheno, qui praesens erat, et domino comiti Tripolitano imputabant quod comes ita erat adversus profectioni in Aegyptum; nitebantur enim, ut dicitur, ad suas eum partes trahere, sperantes ejus auxilio aliquid adoriri, ad incrementum suarum regionum respiciens; sed spe sua frustrati sunt; quia nec apud nos, nec apud eos quidpiam memoria dignum ei datum est divinitus consummasse. Dignum quippe erat, ut cui Dominus suam subtraxerat gratiam, in nullo prosperaretur. Quia superbis resistit Deus, humilibus autem dat gratiam (I Petr. V, 5). Promisit tamen dominus rex, se cooperatorem et adjutorem futurum; tradiditque ei illuc eunti, centum equites de suis et peditum duo millia. Et in hoc statu erant res nostrae, circa Kal. Octobris. Assumptis ergo suis, et domino comite Tripolitano, magistroque domus Hospitalis et multis ex fratribus militiae Templi, ad partes contendit Tripolitanas. Per idem tempus, dominus Balianus de Ibelim, frater domini Balduini de Ramis, viduam domini regis Amalrici, reginam Mariam, filiam Joannis Protosevasti, unde superius fecimus mentionem, domino rege id permittente, uxorem duxit; cum qua etiam Neapolitanam urbem, quam illa possidebat nomine donationis propter nuptias, in vita uxoris habendam suscepit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License