Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XX. Salahadinus cum multitudine infinita ab Aegypto veniens, regnum ingreditur; ante Ascalonam se locat. Rex cum universis regni viribus illi obviam occurrit; ante praedictam urbem conflictus cum hostibus habetur maximus.

Interea, dum haec in partibus Antiochenis geruntur, Salahadinus audiens quod comes et totius exercitus Christiani robur, quod ipse non sine timore vehementi in Aegypto praestolatus fuerat, ad partes se contulerat Antiochenas; arbitratus non imprudenter, quod regnum viribus vacuum impune posset invadere; et duorum alterum facilius obtinere, aut obsidionem ab obsesso dimovere municipio; aut hostibus illic perseverantibus, de his qui in regno remanserant, obtinere triumphum. Collectis igitur undique militaribus copiis, in multitudine gravi, et armis et omnibus pene quae in bello solent usui esse, solito instructiore, egressus de Aegypto, per vastitatem interjectae solitudinis, maturato itinere pervenit ad urbem antiquissimam, desertam tamen, Laris nomine; ubi deposita impedimentorum parte, et sarcinarum onere sublevato, assumptis sibi qui expeditiores, et pugnandi peritiores videbantur, relictis post se oppidis nostris Darum et Gaza urbe famosissima, subito ante Ascalonam, praemissis quibusdam excursoribus, irruit. Dominus vero rex, aliquot diebus ante, de adventu ejus praemonitus, id quod residuum erat in regno militiae, celeriter convocans, cum suis eamdem urbem, paucis ante diebus ingressus fuerat. Aberat, ut praemisimus, comes Tripolitanus cum centum ex nostris militibus, de multo numero electis; magister quoque Hospitalis cum fratribus suis, et pars maxima militiae Templi; reliqua vero pars fratrum in Gazam se receperat, timentes ne eam, quia prima de urbibus nostris ei occurreret, Salahadinus obsideret; item Henfredus regius constabularius, aegritudine maxima, ut diximus, laborabat. Paucos igitur secum habens dominus rex, ut comperit quod per campestria nobis contermina libere et hostiliter vagarentur et discurrerent hostes, invocato divino auxilio, relictis qui civitatem tuerentur, urbe cum suis egreditur, tanquam cum eis pugnaturus. Salahadinus vero prope civitatem gentem suam in unum collegerat. Egressus autem Christianus exercitus, inspecta partis adversae multitudine infinita, qui sensus habebant magis exercitatos in talibus, tutius esse dicebant in se subsistere, quam dubiis belli eventibus inconsulte se committere. Ita ergo usque ad vesperam, habitis tamen interdum singularibus conflictibus, quamvis proximae essent utrinque acies, eorum impetus sustinuerunt nostri. Advesperascente autem die, periculosum credentes, in tam modica manu, castris se committere illa nocte, praesertim cum tanta esset hostium immensitas, in civitatem Ascalonam iterum prudenter se receperunt. Quod factum in tantam Salahadinum cum suis erexit praesumptionem, ut jam non in se solide subsisteret, sed ambularet in mirabilibus super se; et jam quasi victor, commilitonibus suis regni subjugati portiones certas designaret. Coeperunt ergo de caetero, quasi pro votis obtinentes omnia, incautius discurrere, habere se imprudentius, passim per turmas inordinatis agminibus vagari.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License