Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XV. Exhortatio domini papae ad populum, pro via Hierosolymitana.

Nostis, fratres dilectissimi, et vestram nosse id expedit charitatem, quomodo humani generis Reparator, pro nostra omnium salute carnem assumens, et homo inter homines conversatus, terram promissionis, quam pridem patribus promiserat, propria illustravit praesentia; et assumptae dispensationis operibus, et crebra simul miraculorum exhibitione reddidit specialiter in ignem. Id enim et Veteris et Novi, pene in omnibus syllabis, docet series Testamenti. Quadam sane dilectionis praerogativa certum est eam dilexisse, ita, quod eam orbis partem, imo particulam, haereditatem suam dignatus est appellare, cum ejus sit omnis terra et plenitudo ejus (Isa. XXXIV, 1). Unde per Isaiam ait: Haereditas mea Israel (Isa. XIX, 25); et item: Vinea Domini Sabaoth, domus Israel est (Isa. V, 7). Et licet totam, in partem praecipuam, sibi dedicaverit ab initio, peculiarius tamen Urbem sanctam sibi adoptavit in propriam, testante Propheta, qui ait: Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob (Psal. LXXXVI, 1). De qua gloriosa dicuntur, videlicet quod in ea docens, passus, et resurgens Salvator, salutem operatus est in medio terrae: ad hoc a saeculis praeelecta, ut tantorum esset conscia, et cella familiaris mysteriorum. Electa nimirum: quod ipse qui elegit, testatur, dicens: Et de Hierusalem civitate quam elegi, veniet vobis Salvator. Quam etsi peccatis inhabitantium id exigentibus, justo judicio suo in manus impiorum saepius tradi permiserit Deus, et durae jugum servitutis ad tempus eam sustinere passus sit; non tamen arbitrandum est, quod eam quasi a se repudiatam abjecerit. Cum scriptum sit: Flagellat Deus omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6); illi vero thesaurizat iram, cui dicit: Recessit zelus meus a te, jam amplius non irascar tibi (Ezech. XVI, 42). Diligit ergo eam, nec intepuit erga eam dilectionis fervor, cui dicit: Eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui; et non vocaberis amplius desolata, sed vocaberis voluntas mea in ea, quia complacuit Domino in te (Isa. LXII, 3). Haec igitur salutis nostrae incunabula, Domini patriam, religionis matrem, populus absque Deo, ancillae filius Aegyptiae, possidet violenter; et captivatis liberae filiis, extremas imponit conditiones, quibus versa vice merito servire tenebatur. Sed quid scriptum est? Ejice ancillam, et filium ejus (Gen. XXI, 10). Sarracenorum enim gens impia, et mundanarum sectatrix traditionum, loca sancta, in quibus steterunt pedes Domini, jam a multis retro temporibus violenta premit tyrannide, subactis fidelibus et in servitutem damnatis. Ingressi sunt canes in Sancta, profanatum est sanctuarium; humiliatus est cultor Dei populus; angarias patitur indignas genus electum; servit in luto et latere regale sacerdotium; princeps provinciarum, facta est sub tributo, civitas Dei. Cujus non liquefiat anima? cujus non tabescant praecordia, his ad animum recurrentibus? Quis haec siccis oculis audire potest, fratres charissimi? Templum Domini, de quo zelans Dominus vendentes ejecit et ementes, ne domus Patris ejus fieret spelunca latronum (Matth. XXI), factum est sedes daemoniorum. Id ipsum enim et Mathathiam sacerdotem magnum, sanctorum progenitorem Machabaeorum, ad zelum accendit commendabilem, sicut ipse testatur, dicens: Templum Domini quasi vir ignobilis; vasa gloriae ejus abducta sunt captiva (I Mach. II, 8). Civitas Regis regum omnium, quae aliis regulas intemeratae tradidit fidei, gentium superstitionibus cogitur invita deservire. Sanctae Resurrectionis ecclesia, requies dormientis Domini, eorum sustinet imperia, foedatur spurcitiis, qui resurrectionis non habebunt participium, sed stipula ignis aeterni, perennibus deputabuntur incendiis. Loca venerabilia divinis deputata mysteriis, quae Dominum in carne susceperunt hospitem, signa viderunt, senserunt beneficia, quorum omnium in se plena fide praetendunt argumenta, facta sunt gregum praesepia, stabula jumentorum. Laudabilis populus, cui benedixit Dominus exercituum, sub angariarum et sordidarum praestationum pondere gemit fatigatus; rapiuntur eorum filii, matris Ecclesiae chara pignora, ut gentium immunditiis deserviant, et nomen Dei vivi abnegent vel ore blasphement sacrilego, compelluntur; aut impia detestantes imperia, caeduntur gladiis more bidentium, sanctis martyribus sociandi. Non est sacrilegis locorum differentia, non est personarum respectus: in sanctuariis occiduntur sacerdotes et levitae; coguntur virgines fornicari, aut per tormenta perire; nec matronis aetas maturior suffragatur. Vae nobis, qui in hanc tam periculosi temporis descendimus miseriam, quam in spiritu praevidens electus a Domino David rex fidelis, deplorat dicens: Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum (Psal. LXXVIII, 1). Et item: Populum tuum humiliaverunt, et haereditatem tuam vexaverunt (Psal. XCIII, 5). Utquid, Domine, irasceris in finem, accendetur velut ignis ira tua? (Psal. LXXVIII, 5; LXXXVIII, 47.) Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine? (Psal. LXXXVIII, 50.) Verumne est quod dicitur: Non obliviscetur misereri Deus, non continebit in ira sua misericordias suas? (Psal. LXXVI, 10.) Recordare quid acciderit nobis; intuere, et vide opprobrium nostrum (Thren. V, 1). Vae nobis, ut quid nati sumus videre corruptionem populi nostri, et contritionem civitatis sanctae; et sedere illic cum dantur in manibus inimicorum sancta? (I Mach. II, 7.) Vos igitur, dilectissimi, armamini zelo Dei. Accingimini unusquisque gladio suo super femur suum potentissime (Psal. XLIV). Accingimini, et estote filii potentis. Melius est enim mori in bello, quam videre mala gentis nostrae et sanctorum. Si quis zelum legis Dei habet, adjungat se nobis. Subveniamus fratribus nostris. Disrumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum (Psal. II, 3). Egredimini, et Dominus erit vobiscum. Arma quae caede mutua illicite cruentastis, in hostes fidei et nominis Christiani convertite. Furta, incendia, rapinas, homicidia, et caetera qualia qui agunt, regnum Dei non possidebunt, hoc Deo beneplacito redimite obsequio; ut delictorum, quibus Dominum ad iracundiam provocastis, celerem indulgentiam pro vobis obtineant haec pietatis opera, et deprecatio collata sanctorum. Monemus igitur et exhortamur in Domino, et in remissionem peccatorum injungimus, ut fratribus nostris, et coelestis regni cohaeredibus (omnes enim sumus invicem membra, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi [Rom. VIII, 17]) qui Hierosolymis et in finibus ejus habitant, afflictioni et laboribus compatientes, infidelium insolentiam (qui sibi regna, principatus et potestates subjicere contendunt) debita compescatis animadversione; et illis totis viribus occurratis, quibus est propositum, nomen delere Christianum. Alioquin futurum est, ut in proximo Ecclesia Dei jugum indebitae perferens servitutis, fidei sentiat dispendium, praevalente gentilium superstitione. In quanta enim positi sint afflictione, noverunt ex vobis nonnulli, qui haec quae loquimur, oculata conspexerunt fide, et praesens illorum per manum Petri, viri venerabilis, qui praesens est, ad nos delata docet epistola. Nos autem, de misericordia Domini et beatorum Petri et Pauli apostolorum auctoritate confisi, fidelibus Christianis, qui contra eos arma susceperint, et onus sibi hujus peregrinationis assumpserint, injunctas sibi pro suis delictis poenitentias relaxamus. Qui autem ibi in vera poenitentia decesserint, et peccatorum indulgentiam et fructum aeternae mercedis se non dubitent habituros. Interim vero eos qui ardore fidei ad expugnandos illos laborem istum assumpserint, sub Ecclesiae defensione, et beatorum Petri et Pauli protectione, tanquam verae obedientiae filios recipimus; et ab universis inquietationibus, tam in rebus quam in personis statuimus manere securos. Si vero quisquam molestare eos interim ausu temerario praesumpserit, per episcopum loci excommunicatione feriatur: et tandiu sententia ab omnibus observetur, donec et ablata reddantur, et de illatis damnis congrue satisfiat. Episcopi vero et presbyteri, qui talibus fortiter non restiterint, officii suspensione multentur, donec misericordiam sedis apostolicae obtineant. His dictis, finem dicendi fecit, praecipiens iis qui aderant, ecclesiarum praelatis, ut ad propria reversi, cum omni instantia et debita sollicitudine plebes suas ad idem hortentur et invitent diligentius. Iis dictis finem dicendi fecit, et soluta synodo valedicentes ad invicem, ad propria sunt reversi: ante omnia, juxta statuta synodi fideliter laborantes, ut pax (quae verbo vulgari treuga dicitur) ab omnibus observetur illibata, ne ire volentibus, et ad necessaria discurrere, ullum ministraretur impedimentum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License