Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVII. Rex in terras hostium ingressus, damna patitur enormia. Henfredus regius constabularius occasionem mortis ibi colligens, defungitur.

Constructo igitur castro et ex partibus suis absoluto, nuntiatum est domino regi, quod in eam silvam, quae Paneadensi adjacet civitati, hostes incaute pascua sequentes, greges immiserant et armenta, non habentes secum illas militum copias, quibus freti nostris irruentibus possent resistere. Arbitrantur ergo nostri quod immunitos eos, sicut nuntiatum fuerat et praeliaribus auxiliis destitutos, facile possent opprimere, illuc occulte tendunt; et ut latenter et ex improviso, celatoque eorum adventu possent irruere, de nocte iter aggrediuntur et de nocte accelerant. Mane igitur facto ad locum destinatum perveniunt; ubi aliis ad alia praeliandi gratia properantibus loca, aliis lente nimis et de remoto subsequentibus, ea acies in qua rex erat, imprudenter nimis quibusdam septis lapideis se immergit, ubi ex hostibus latebant nonnulli; audito enim nostrorum adventu, latere disposuerant ut, declinato nostrorum impetu, propriae saluti eo modo possent consulere. Videntes nostros super eos irruisse incautius, licet inviti et de vita desperantes, facti sunt, ipsa necessitate urgente, fortiores; et subito exsilientes, videntes nostros inter angustias, instant animosius; et quibus satis fuerat prius latendo posse declinare adversarium, interfectis equis, sagittis eminus missis, nostros comprimunt violenter. Videns itaque dominus constabularius hostem ex improviso emersisse, eis cum multo impetu se ingerit medium; dum de more viriliter dimicat, dominumque regem in arcto positum, ne in eum periculosius irruatur, fideliter protegit, et ab injuriis vindicat potenter, crebris et violentis ictibus lacessitus, et lethalibus confossus vulneribus, tandem suis eum eripientibus, vix in equo revocatus est. Ceciderunt porro in ea congressione viri memorabiles et pia recordatione digni: juvenis quidam elegantis formae et honestis pollens moribus, nobilis et dives, Abraham de Nazareth, et Godescalcus de Turolte, qui etiam bonam sui reliquit existimationem; et alii pauci inferioris manus. His ita se habentibus, de casu tam periculoso dominus rex suorum ereptus opera, ad castra unde exierat, reversus est; ubi suos qui ad varia inordinate dispersi fuerant recepit. Dominus vero Henfridus regius constabularius, ingravescentibus doloribus, ad Castellum novum quod ipse adhuc aedificabat, delatus est. Factum est autem hoc, IV Idus Aprilis. Decubans ergo ibi et per dies quasi decem, cum dolore vitam protrahens, supremo judicio memoriter et prudenter ordinato, vir per omnia commendabilis, X Kal. Maii, patriae perpetuo lugendus, vivendi fecit finem; et in ecclesia Beatae Dei Genitricis et semper Virginis, apud nobile et famosum castrum ejus, Toronum videlicet, debita magnificentia sepultus est. Quo defuncto, statim intra eumdem mensem, Salahadinus praedictum castrum, quod de novo fuerat constructum, VI Kal. Jun. obsidet; crebrisque insultibus, et denso sagittarum nimbo fatigare coepit violenter inclusos; cum ecce unus de interioribus, cui nomen erat, ut dicitur, Raynerius de Marum, unum de ditioribus admiratis sagitta saucium interemit; pro cujus obitu omnes ita consternati sunt, ut infecto negotio, soluta obsidione discederent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License