Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXX. Salahadinus castrum quod de novo aedificatum fuerat, obsidet; obsessum occupat; diruit occupatum. Henricus comes Trecensis, Petrus, regis Francorum Ludovici frater, in Syriam veniunt.

Rebus igitur nostris sic se habentibus, et in imo collocatis, ecce dominus Henricus comes Trecensis, vir magnificus, senioris Theobaldi comitis filius, (quem nos a synodo redeuntes, apud Brundusium Apuliae civitatem dimiseramus) apud Acconensem civitatem, cum multo nobilium comitatu applicuit. Venerant, ut praemisimus, nobiles multi in eodem transitu, dominus videlicet Petrus de Corteniaco, domini Ludovici Francorum regis frater; dominus quoque Philippus, domini comitis Roberti, ejusdem domini regis fratris filius, Belvacensis electus; quorum adventu, nostri, anterioribus casibus plurimum consternati, aliquatenus tamen in spem erecti sunt, sperantes quod tot tantorumque nobilium patrocinio propulsare futuras, praeteritasque ulcisci possent injurias; verum adversa nobis divinitate, nec priores depulerunt, sed etiam in majores descenderunt molestias. Nam hostis noster immanissimus Salahadinus, dextris eventibus et prospera fortuna, in tantam est elatus superbiam, ut subito antequam nostris ad modicum respirare liceret, castrum nostrum, quod nuper Aprili proxime praeterito fuerat consummatum, obsideret. Traditum sane fuerat saepe dictum castrum fratribus militiae Templi, qui omnem illam regionem de concessione regum sibi vindicabant, statim postquam fuerat consummatum eorumque diligentiae commissum. Quod ubi domino regi fuit nuntiatum, convocans regni robur omne et militiam universam, accito quoque domino Henrico comite et aliis nobilibus viris, qui advenerant, apud Tiberiadem properat; ubi collectis universis regni principibus, opem ferre obsessis, hostes ab obsidione amovere proponit; dumque exspectat et in diem apparatus differtur, nuntiatur castrum praedictum, sicut vere erat, ab hostibus violenter captum, funditusque usque solum dirutum, occisis omnibus aut captivatis, qui in eo ad tuitionem relicti fuerant. Sicque accessit damnis prioribus major confusio, ut vere dici posset: Recessit ab eis Dominus Deus eorum. Vere judicia Dei, abyssus multa (Psal. XXXV, 7); vere terribilis est Deus in consiliis super filios hominum (Psal. LXV, 5). Nam qui tantam fidelibus suis, anno proxime praeterito contulerat sui muneris immensitatem, tanta eosdem nunc indui reverentia passus est, et confusione. An quis novit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? (Rom. XI, 34.) Quid est, Domine Deus? Quia hic praesens multitudo, et nobilium numerus erat, subtraxisti gratiam, ne sibi ascribant, quod meritis non datur, sed gratia; aut quia de collato gratis priore beneficio, non satis uberes tibi, benefactori suo, gratiarum persolverant actiones; aut quia flagellas, Domine, filium quem recipis (Hebr. XII, 6); imples facies nostras ignominia, ut quaeramus nomen tuum sanctum, quod est benedictum in saecula. Scimus, Domine, et confitemur, quia tu non mutaris. Tu enim dixisti: Ego Deus, et non mutor (Mal. III, 6); quidquid tamen id est, scimus quia justus es, Domine, et rectum judicium tuum.

Per idem tempus renovatum est verbum, quod anno proxime praeterito de duce Burgundiae motum fuerat, cum domino comite Henrico, ejus avunculo; sperabatur in proxime futuro transitu venturus esse; sed sicut postea evidenter patuit, causis quibusdam occultis adhuc, venire recusavit.

WILLIAM OF TYRE




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License