Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance


LIBER VIGESIMUS SECUNDUS

CAPUT PRIMUM. Rex sororem suam, quae marchionis uxor fuerat, cuidam adolescenti, Guidoni videlicet de Liziniaco, uxorem tradit. Cum Salahadino, paribus conditionibus, praeter solitum, treuga firmatur.

Eodem quoque tempore dominus Boamundus Antiochenorum princeps, et dominus Raimundus, cum militia in regnum ingredientes, dominum regem terruerunt, timentem, ne res novas moliri attentarent; videlicet ne rege, regno privato, sibi regnum vellent vindicare. Premebatur enim solito acrius rex aegritudine sua et singulis diebus leprae signum magis et magis evidens prominebat. Soror autem domini regis, quae marchionis uxor fuerat, adhuc in sua viduitate perseverabat, ducem, ut praemisimus, exspectans. Cognoscens ergo rex illorum nobilium, et licet uterque esset ejus consanguineus, suspectum habens adventum, sorori maturat nuptias; et quamvis nobiliores et prudentiores, ditiores etiam in regno, tum de advenis tum de indigenis potuissent reperiri, penes quos multo commodius, quantum ad regni utilitatem, illa posset locari: non satis attendens, quod:

Male cuncta ministrat
Impetus,

tamen causis quibusdam intervenientibus, cuidam adolescenti satis nobili, Guidoni videlicet de Liziniaco, filio Hugonis Bruni, de episcopatu Pictaviensi, ex insperato traditur, infra paschalia, praeter morem, solemnia. Praedicti vero nobiles viri, videntes quod eorum adventus, domino regi et suis suspectus habebatur, orationibus de more completis, domum reversi sunt. Medio tamen tempore, dum ambo apud Tiberiadem, per aliquot dies moram facerent, ignarus de eorum praesentia, in ipsam urbem impetum fecit Salahadinus; nihil tamen damni civibus irrogans, iterum in fines Paneadenses se recepit; dumque ibi moram cum suis exercitibus haberet, exspectans ut postea patuit, navalem exercitum, quem tota hieme praecedente, quinquaginta galearum parari fecerat, dominus rex suspectam ejus habens moram, nuntios mittit, qui de treuga haberent cum eo tractatum. Quod verbum ille, ut dicitur, gratanter admisit; non quia de viribus suis diffideret, aut nostros, quos toties eo anno confuderat, aliquatenus haberet formidini; sed quia ariditate nimia et propter pluviarum inopiam, omne alimentorum genus, tam equis quam hominibus, in regione Damascena, per continuum defecerat quinquennium. Factae sunt igitur, tam per mare quam per terras, tam advenis, quam indigenis et hinc inde juramentis interpositis roboratae, humilibus satis quantum ad nos conditionibus induciae; quodque nunquam antea dicitur contigisse, paribus legibus foedus initum est, nihil praecipui nostris sibi in ea pactione reservantibus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License