Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II. Salahadinus partes Tripolitanas hostiliter invadit; et segetes et terrae bona depopulatur.

Eodem anno, aestate quae proxime secuta est, idem Salahadinus, locata Damascena et Bostrensi in tuto provincia, equitum copias omnes, versus partes dirigit Tripolitanas; ibique locatis castris turmas dispergit per universam regionem militares. Comes autem cum suis in urbem Archis se contulerat, operiens si ei daretur opportunitas cum hostibus absque gravi periculo committendi. Porro fratres militiae Templi, cum essent in eadem regione, in suis municipiis clausi tenebantur, exspectantes omni pene hora vallari obsidione; nec se congressionibus temere committere audebant. Identidem et fratres Hospitalis, timentes, in castrum suum, cui nomen erat Crach, se contulerant; arbitrantes satis esse, si in tanto tumultu praefatum oppidum ab injuriis hostium possent vindicare. Erant ergo media hostium agmina inter praedictorum fratrum et domini comitis expeditiones, ita ut mutuum sibi non possent ministrare auxilium, nec etiam dirigere internuntios, qui de singulorum statu alterutros valerent instruere. At vero Salahadinus per campestria et maxime per loca culta passim obambulans, et nemine se opponente, libere cuncta perlustrans, fruges partim in areis jam congestas, partim per agros manipulatim collectas, partim adhuc solo haerentes, suppositis ignibus incendit, praedas abigit, depopulatur universa.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License